« »
 
PROVISIONES 1, PROVISIONES 2.
[]« 1 provisiones » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 547b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROVISIONES1
1. PROVISIONES, apud Ammianum lib. 17. pag. 90. pro annonis necessariis ad victum. Provisio annonaria, apud Pollionem. Charta pro Aquariatu Monast. Talmond. ann. 1366 :
Item tradimus.... quamdam domum in dicto monasterio nostro pro ponendo, custodiendo et servando Provisiones dicto conventui ministrandas.
Chron. Parmense ad ann. 1287. apud Murator. tom. 9. col. 812 :
Juraverunt se tenere Provisiones, quas fecerunt pro civitate manutenenda in bono statu.
Corippus lib. 3. vers. 350 :
..... Gratisque dari provisa jubemus.
[]« 2 provisiones » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 547b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROVISIONES2
2. PROVISIONES, Decreta. Guillelmus Rishangerus ann. 1260 :
Rex autem quia juraverat cum Edwardo primogenito suo et Baronagio Provisiones Oxonienses se inviolabiliter servaturum, etc.
Ita appellat decreta facta in Parlamento Oxoniæ ann. 1258. de quo Matth. Paris hoc anno. Adde eumdem ann. 1244. pag. 433. 475. Charta Alphonsi Regis Aragon. inter Conc. Hispan. tom. 3. pag. 661 :
Litterasque et Provisiones judicum ecclesiasticorum in iis quæ ad ipsorum forum pertinent, nullatenus impediendo.
Occurrit præterea in Statutis Cadubrii lib. 1. cap. 74.