« »
 
[]« Provolvens » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 548b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROVOLVENS
PROVOLVENS. Anselmus Episc. Havelbergensis lib. 2. Dialog. cap. 11 :
Nechites Archiepiscopus Nicomediæ dixit : Satis placet quod dixisti : sed, quæso, concedis, quod Pater Spiritus sancti, qui est processibilis, sit Emissor, quod Græci nostri vocant Provolvens.
Et infra, ubi ita Anselmus :
Utrum autem duo Emissores, seu duo datores recte dici queant, tua interest dicere, qui induxisti hoc nomen Græcum, Provolvens, quod apud nos, sicut tu dicis, sonat Emissor.
Sed utrobique legendum Provoleus, ex Gr. προϐολεὺς, qua voce utitur Dionysius Areopagita. Vide S. Hieronym. lib. 2. in Ruffinum cap. 5. ubi vocem προϐολὴν, non intellexit interpres Marianus Victorius. Adde, quæ afferimus, in Gloss. med. Græc. col. 1235.