![[]](img/image.png)
PSACHNION, ψάχνιον, Vestis summorum Pontificum, et
Patriarcharum propria. Historia de Exilio S. Martini PP. pag. 92 :
Et continuo exclamans Sacellarius, quemdam astantium Excubitorum tonsorem præcepit sine mora auferre Psachnion summi et Apostolici atque Pastoris omnium Christianorum.Et mox :
Cum ergo incidisset Psachnion beati viri Excubitor, et corrigiam campagiorum ejus, etc.Quibus locis Baronius ann. 651. num. 12. et 13. Psachmon habet, et Compagiorum ; sed perperam, ubi de vocis notione videant eruditi, an bene conjectat. Ego vero legendum putem Sacchion, ex Græco-barbaro σάϰϰιον, nam Saccus vestis fuit Patriarcharum. Vide in hac voce et Glossar. med. Græcit. col. 1324. Occurrit apud Joannem Diaconum in Vita S. Josephi Hymnographi num. 25. vox Ἀράχνιον, sed hic pallam altaris videtur significare. Vide Macros in Hierolex. ubi multa de hac voce commentantur.