« Psalmistæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 550c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PSALMISTAE
PSALMISTÆ, Cantores, ψάλται in Concilio Laodic. can. 23.
et Calched. can. 14. ubi vetus interpres ψάλτας,
Psalmistas, vertit. Vett. Glossæ :
Psalmista, ψάλτης. Rabanus lib. de Ordin. Antiphon. c. ii :
Lectores a legendo, Psalmistæ a psalmis canendis vocati. Illi prædicant populis, quid sequantur : illi canunt, ut excitent ad compunctiones animos audientium.Idem de Inst. Cleric. lib. 3. cap. 48 :
Psalmistam autem et voce et arte præclarum illustremque esse oportet, ita ut oblectamento dulcedinis animos excitet auditorum. Vox autem ejus non aspera, vel rauca, vel dissona ; sed canora erit, suavis, liquida, atque acuta, habens sonum et melodiam sanctæ religioni congruentem, etc.S. Eulogius in Documento Martyrii :
Non promit Cantor divinum carmen in publico, non vox Psalmistæ tinnit in choro, non lector concionatur in pulpito, non Levita evangelizat in populo, non Sacerdos thus infert altaribus.De eorum officio sic Isidorus Hispal. in Epist. ad Ludefred. Episc. Cordub. :
Ad Psalmistam pertinet officium canendi, dicere benedictiones, laudes, sacrificium, responsoria, et quidquid pertinet ad cantandi peritiam.Vide eumdem lib. 2. de Ecclesiast. Offic. cap. 12. et Papiam. Ut vero promoveantur ad hunc gradum, docent Concilium Carthag. IV. can. 10. et Ordo Romanus :
Psalmistæ, id est, Cantores, possunt absque scientia Episcopi, sola jussione Presbyteri, officium suscipere cantandi, dante eis Presbytero, vel potius Episcopo Antiphonarium in manus, et dicente sibi : Videte, ut quod ore cantatis, corde credatis ; et quod corde creditis, operibus probetis.Ita in lib. 1. Sacrament. Eccl. Roman. cap. 95. Gillebertus Lunicensis Episcopus de Usu Ecclesiastico :
Quia vero quilibet de Choro sola jussione Presbyteri potest officio Psalmistæ fungi, psallere scilicet sive cantare, in numero graduum Ecclesiæ Psalmistas non ponimus.At Concilium Carthag. III. can. 21. Clericorum nomen etiam Lectores, et Psalmistas et Ostiarios retinere ait. Vide Rodericum Tolet. lib. 9. Hist. Hisp. cap. 12. Hariulfum lib. 2. Chr. Centul. cap. 11. etc.