« Psalteratus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 553a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PSALTERATUS
PSALTERATUS, Literatus, qui scit legere, Psalterium scilicet. Regula Magistri cap. 57 :
Si vero in viam longiorem dirigatur, Codiculum modicum aliquibus lectionibus de Monasterio secum portet : ut quavis hora in via repausaverit, aliquantulum tamen legat : ita tamen si fuerit Psalteratus. Si vero non fuerit, tabulas a Majore superpositas Psalmis secum portet, ut ad refectionem prandii, aut ad mansionem quando applicuerit, aliquantulum quantum occurrerit, tamen meditetur, ut quotidie regulæ reddat, quod suum est.At qui Psalteratus hic, mox Literatus dicitur. Huc omnino spectat Vita S. Theobaldi sæc. 6. Bened. part. 2. pag. 161 :
Monere cœpit.... ut inter pauperes Christi sibi clericum quæreret, qui eum litteras doceret : Litteratos dicens ad mandata divina percipienda proniores, et melius percipiendo ad obediendum devotiores. Quod collega festinare studuit, et magistrum qui septem Psalmos, quos Pœnitentiales sancta vocat simplicitas, doceret exhibuit. Omnibus plane brevi tempore edoctis, psalterio indiguit, etc.Sed et solebant Clerici ac Monachi, atque adeo tenebantur totum Psalterium memoriter tenere : adeo ut qui ad Episcopum postularentur, et Psalmos ignorarent, rejecerit Gregorius Mag. PP. lib. 4. Epist. 21. 23. 45. lib. 12. Epist. 6. S. Hieronym. Epist. 4. ad Rusticum, qui Monachus fieri avebat :
Nunquam de manu et oculis tuis recedat liber ; discatur psalterium ad verbum, etc.Idem in Epitaph. Paulæ :
Non licebat cuiquam sororum ignorare Psalterium.Sic Gennadius Patr. Constantinop. neminem ordinabat, τὸ ψαλτήριον μὴ γινώσϰοντα, ut est apud Theodorum Lectorem. Joan. Sarisber. lib. 2. Policrat. cap. 28 :
Dum enim puer ut Psalmos addiscerem Sacerdoti traditus essem.Vide S. Anselmum lib. 1. Epist. 22. Joann. Moschum in Limon. cap. 166. Jus Græcorum lib. 6. pag. 435. 438. Haeftenum lib. 7. Disquisit. Monast. tract. 4. disq. 2. etc.