![[]](img/image.png)
PSITICUS, pro Psittacus, ni fallor, apud Bernhard. . Itiner.
Jerosol. pag. 222 :
Rursus in littore Nyli sursum eundo est regio quedam Segetha nominata, ubi aves quedam rare in magno sunt numero, videlicet Psiticus, pellicanus et hujusmodi.... Capiuntur autem in Septembri presertim Psitici interdum milleni simul.