![[]](img/image.png)
PUBANTIA, Venditatio quæ puberem deceat. Barthol. in Annal. Genuens. ad ann. 1243. apud
Murator. tom. 6. col. 503 :
Tamen Pisani Pubantiis pleni jactaverunt quod portum Januæ cum galeis suis intrarent, et quadrellos argenteos quos fieri fecerant, sagittarent.