« 1 publica » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 555c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PUBLICA1
1. PUBLICA, nude, cui interdum subnectitur Examinatio, Solemne et publicum examen,
actio publica in Universitate Tolosana. Stat. ejusd. Univers. ex Cod. reg. 4222. fol. 20.
r° :
Item si contingeret forsan remittere Publicam ex aliqua causa, in moderatione statutorum expressa, ante omnia præstetur juramentum super prædictis, et etiam de novo juret quæ sequuntur. Primo, quod si fecisset Publicam, dictus cancellarius fuisset contentus duobus paribus tubarum et mimorum. Item quod fuisset contentus xij. sociis in rogando per villam. Item quod illa die non choreabit publice vel occulte. Item quod non expendet in convivio ultra summam xv. librarum monetæ currentis, exceptis juribus, bedellis et aliis personis solvi consuetis. Item quod nihil debet histrionibus vel similibus personis, quæ solent facere ludibria, si supervenerint in festo, præter cibum et potum. Quibus juratis, dominus cancellarius, sive ejus vices gerens in casu prædicto remittat Publicam examinationem de gratia speciali.