« »
 
[]« Publicanus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 556a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PUBLICANUS
PUBLICANUS, ut infra Publicus, Judex publicus, nisi etiam ita legendum sit. Atto Vercellens. Episc. apud Acher. tom. 8. Spicil. pag. 127 :
Quidam in tantum libidini mancipantur, ut obscenas meretriculas sua simul in domo secum habitare, una cibum sumere ac publice degere permittant..... Hac occasione Publicani clericorum domos irrumpunt, non ipsos, sed commanentes mulieres cum ipsis quos genuerant spuriis quasi sibi commissos extrahere simulantes. Id trepidant miseri, et munera quæque promittunt, et qui adorari poterant, cunctos adorare coguntur. Et qui omnium viriliter vitia declamare debuerant, de suis apud judicem quærunt licentiam.
Id etiam officii ad Publicum spectasse ex leg. Luithprandi, videsis in hac voce.
P. Carpentier, 1766.
Nihil emendandum esse probat Pactum inter reg. et abbat. monast. Electens. ann. 1311. in Reg. 46. Chartoph. reg. ch. 36 :
Petens idem sindicus declarari, nobis non esse jus immittendi animalia in dictis pascuis, et ballivos sive Publicanos nostros ab exercitio servitutis hujusmodi prohiberi.
Vide supra in Publica 3.