« »
 
[]« Publicum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 556c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PUBLICUM1
PUBLICUM, Tributum, vectigal, Græcis δημόσιον. Gregorius Turon. lib. 1. de Miracul. cap. 44 :
Alius quoque tributa publica deferens, sacculum pecuniæ, dum iter ageret, negligenter amisit. Adpropinquans autem civitati, recognoscit se amisisse Publicum quod ferebat.
Utitur etiam Historia Miscella, ubi Theophanes habet δημόσιον. Vide in Publice.
P. Carpentier, 1766.
Cens. eccl. Rom. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 871 :
Romana ecclesia debet habere totam arimanniam massæ Fiscaliæ et totum Publicum ejusdem,... et totum Publicum de Adriano.
Passim ibi. Vide supra Publicalium.
Publicarium, Eadem notione. Gloss. Gr. Lat. Δημόσιον, τελώνιον, publicarium. In Castigat. ex MSS. Publicanum. Vocabul. utriusque Juris :
Publicaria dicuntur ea quæ ob aliquod delictum sic enorme in publicum ærarium devolvuntur.
Charta Friderici Imper. ann. 1158. apud Ughellum tom. 2. pag. 518 :
Cum portis,.... Publicariis, mercatis, stationibus, redditibusque villarum.
Alia Ottonis IV. Imp. ann. 1209. ibidem pag. 375 : []
Cum omni jurisdictione, cum Pado, ripis, piscariis, paludibus, stratis, viis, pascuis, silvis, et Publicariis universis, etc.
Occurrit ibi non semel.
Publicarius, Publicanus. Julius Firmicus lib. 3. cap. 8 :
Faciet etiam in omnibus actibus Publicarios.
Publicum, Fiscus, ærarium publicum, ut in Pragmatica Sanctione Justiniani cap. 23. et apud Julian. Antecess. Const. 1. § 1. 2. Constit. 30. 46. 89. § 5. 6. Leges Luithprandi apud Murator. tom. 1. part. 2. col. 1 :
De possessione, quam aliquis de Publico habet, etc. Infiscari ad Publicum,
fisco addici, ibid. pag. 59. col. 2. Liutpr. 77. (6, 24.) In publico componere, id est fisco, in Lege Bajwar. tit. 2. cap. 54. § 1. et alibi non semel, in Legib. Popularib. Tassilonis cap. 2. etc. In publicum revocare, fisco addicere, confiscare, in Capitul. 1. ann. 809. cap. 30. in Capit. 2. ejusdem anni cap. 1. lib. 3. Capitul. cap. 47. etc. Vide Vitam Aldrici Episc. Cenoman. pag. 22. 24. 25. et alibi : præterea Notas ad Alexiadem pag. 262. Murator. Antiq. Ital. med. ævi tom. 1. col. 968.
Impublicare, In publicum, seu fiscum redigere, confiscare. Charta Desiderii Regis Longobard. in Bullario Casinensi tom. 2. pag. 8 :
Et dum ad aures Excellentiæ nostræ pervenisset, fecimus eum apprehendere et in vincula mittere, et omnes res ejus, secundum quod edictum continet, paginæ Impublicare.
Vide Publicare 2.
In Publico, Palam, En public. Capitula Caroli Magni lib. 1. cap. 81. 75. :
Nec in Publico vestimenta lavare, nec berbices tondere habeant licitum,
in diebus Dominicis.