« Puduclare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 557c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PUDUCLARE
PUDUCLARE, Peduclare, Pediculis purgare, pediculos abstergere a vestibus. Glossæ
veteres, editæ ab H. Stephano pag. 336 :
Pediculo, φθειρίζω, Peduclat, φθειρίζει.Ubi φθειρίζειν, non idem est quod φθειριάω, pediculis scateo ; sed pediculis purgo. Sic in iisdem Glossis Pulico, ψυλλίζω, redditur, hoc est pulicibus purgo. Gloss. Græc. Lat. :
Φθείρ, peduculus : φθειράριος, peduculosus, φθειρίασις, peduculatio : φθειρίζω, peduculo.Ita in MS. unde fortassis apud nos Esplucher, quod idem sonat : nisi probabilior videatur eorum sententia, qui a pelliculis, seu pelliciis, quas peluches, et pluches, nostrates vocabant, accersunt, quas qui vellicant et abstergunt, esplucher dicuntur. Regula Magistri cap. 81 :
Habere debent fratres in hieme paraturam grossam quotidianam stamineam, et tunicam aliam nocturnam, quam post nocturnos Puduclent, quia in die diversis occupantur laboribus.Hic hæret eruditus Glossator. Vide Casaubonum ad Theophrasti characteres pag. 326. et supra Expediculare.