«
3 pugna » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 560a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/PUGNA3
3. PUGNA, Duellum, monomachia, seu judicium duelli. Lex Longobard. lib. 2. tit. 55 :
In quibus causis Pugna prohibeatur, vel fieri debeat.
Passim toto titulo.
Roth. 164. sqq.
Adde lib. 1. tit. 9. § 23. tit. 25. § 49. 51. lib. 2. tit. 35. § 5. Liutpr. 118. (6, 65.) 11. (2, 5.) 56. (6, 3.) Grim.
4. Capitula Ludovici Pii ann. 824. cap. 9 :
Quod si nulla
pars alteri cesserit, jurent et Pugna probetur illorum
testimonium.
Charta Widonis Imper. ann. 892 :
Sicque in omnibus rerum
Ecclesiarum causis, quibuscumque legali disceptatione tantum exorata fuerit, ut Pugna
aut testibus dirimatur,
apud Ughellum tom. 2. pag. 122. Charta ann. 1115. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 314 :
Dicendo quod prænominata capella cum omnibus prædictis rebus pertineret ad
ecclesiam S. Justinæ de civitate Padua per cartulam unam,... et partem ecclesiæ S.
Zachariæ eam disvestisse, et inde Pugnam velle se facere
dicebant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Punna, Eadem notione, in Notitia ann. 971. apud eumd. Murator. ibid. pag. 152 :
Tunc interrogati fuerunt, si hoc adprobare voleret per Punna, quod ipsa cartula
falsam esset ; ipsi dixerunt, quod ita voleret. Tunc per judicum judicium dedit wadia
jam dicto Martino per Punna clarisendum, qualiter ipsa cartula falsa esset. Et ipse
Vivencius abvocatus eorum dedit wadia per Punna defendendum... Ideo ecce me paratum cum
Evangelia, et scuto, et fuste, eadem Punna faciendum, qualiter ipsa cartula falsa
esset.
Ubi observanda quæ ad duelli ritus hic spectant. Plura vide in v.
Duellum. Poigneis, Pugneis, apud Poetas nostrates, pro pugna, conflictus, ictus.
MS. :
Renouf vit le grand Poigneiz,
Et vit les grans abateiz.
Re Roman
d'Athis MS. :
Là ot estrange Poigneis,
Et de hanches grant froisseis.
MS. :
Tant parfu grans les Pugneiz,
Et des lances li ferreiz.
Ibidem :
Et por fere ses Pugneiz
Avoit ses garnimens gerpiz.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pugnarum Expurgatio,
Duelli emenda seu mulcta, quæ domino debebatur. Diploma Friderici Ducis
Austriæ ann. 1243. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 226 :
Alias vero
quascumque causas pecuniarias, sive prædiales, sive in personas, sive in damna, sive
bannos, Pugnarum expurgationes, quaslibet obventiones, scilicet : losunge, ubervanch,
gramlos, nocturnos dolos, haferban, in prædiis suis et personis officiales Ecclesiæ
exequantur, ita ut actor semper forum rei exequatur.
Pugnare, Duello rem dirimere, in Legibus Burgund. tit. 45.