« »
 
[]« Pulcinus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 562a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PULCINUS
PULCINUS, Pullus, Gallice Poussin, Poulet. Petrus Damian. lib. 6. Epist. 21 :
Una illorum duos Pulcinos suis uberibus supposuit, et tamdiu inter vestem et carnem, donec omnino putrescerent, occultavit.
Charta Caroli Crassi ann. 884. apud Calmet. inter Probat. tom. 1. Hist. Lothar. col. 318 :
Constituimus.... exhiberi convivium.... ad quod dentur.... pulli xii. Pulcini viii. etc.
Vetus Placitum ann. 1113. in Tabulario Ecclesiæ Viennensis fol. 70 :
Hanc tamen consuetudinem habet prædictus R. et antecessores ejus in terra ista, unum Pulcinum, et cartallum avenæ censualem, et alium de tolta, et fugaciam 2. denariorum, et 6. denarios pro porco, et 3. operarios in vineis suis, et duas gerbas ad caballos suos.
Tabularium Prioratus de Domina in Delphinatu fol. 81 :
Istud servitium reddit homo de curtili suo, et de vineis, quas habet ad quartonem : et de prato reddit etiam duos Puldinos (sic) ad messes, et unum caponem ad Quadragesimam intrantem.
Fol. 7 :
Per vindemias 7. Pulzinos, et 3. panes, etc.
Ibidem :
1. cartallum de fabis, et 2. focacias, et 4. Pulzinos, obra et manobra.
Ita pag. 109. Joannes Molinetus pag. 57 :
Poulsins, Pourceaulx, Pelerins, Pastoureaux.