« »
 
[]« 2 pullani » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 562c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PULLANI2
2. PULLANI, Sugerio in Vita Ludovici VII. Regis Franc. cap. 24 :
Dicuntur, qui de patre Francigena et matre Syriana, vel de patre Syriano et matre Francigena generati erant.
Scilicet apud nostros in regno Hierosolymitano. Willelmus Neubrigensis lib. 3. cap. 15 :
Ipsius quoque terræ novi indigenæ, quos Pullanos vocabant, Saracenorum inferti vicinia, non multum ab eis fide vel moribus discrepabant, atque inter Christianos et Saracenos tanquam quidam neutri esse videbantur.
Hinc non semel in eos gravius insurgunt Jacobus de Vitriaco in Histor. Orientali cap. 67. 72. et Sanutus lib. 3. part. 8. cap. 2. Vide quæ de iis, et appellationis ratione, observamus in Notis ad Joinvillam pag. 84.
Polini, Iidem videntur dicti Monacho Florentino de Expugn. Accon. :
Martis Idus septimo nostros servientes
Ut herbas colligerent foras incedentes,
A Polino proditos longe discurrentes,
Saraceni capiunt in dolis latentes.