« Pulmentum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 563c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PULMENTUM
PULMENTUM, Vox veteribus cognita ; sed sequiori ætate, maxime in Regulis Monasticis
usurpata, ubi pro quovis obsonio accipitur :
Neque enim, inquit Joannes Sarisber. lib. 8. Policrat. cap. 7. Pulmenta in olere aut legumine duntaxat constare certum est. Atque ita usurpat non semel Cælius Aurelianus Siccensis lib. 1. Chronicon cap. 1 :
Pulmentum dabimus salsum, assum, vel coctum.Infra :
Pulmentum damus, holus, cerebrum, piscem tenerum, etc.Cap. 4 :
Pulmentum vero ex mediæ qualitatis materia, ut ova, pultes, olera, etc.Petrus Damianus lib. 1. Epist. 19 :
Pulmentum nesciens, pomis tantum et pane cum aqua vivebat.Lib. 2. Epist. 17 :
Quibus in mensam allatus est gallus : quod videlicet Pulmentum unus illorum arrepto cultello, ut mos est, in frusta dissecuit, etc.Codex censualis Irminonis Abb. Sangerm. fol. 59 :
Faciunt curvadas iii. et accipiunt panem et Pulmentum.Statuta Collegii de Monte-acuto ann. 1501. apud Lobinell. tom. 5. Hist. Paris. pag. 731 :
De Pulmentis, id est his quæ cum pane in cibum convertimus, etc.Est ergo Pulmentum obsonium, quod præter panem est, vel pani additur, Græcis προσφάγιον, ut in Gloss. Gr. Lat. recentioribus companagium, ut in hac voce docemus. Gesta Abbatum Gemblacensium pag. 534 :
Ad emptionem secundi Pulmenti ovorum, casei, seu piscium, etc... tertium Pulmentum herbarum hortensium.Ubi Pulmentum accipitur etiam pro ferculo, ut et apud Stephanum Tornacens. Epist. 1 :
Tanta in cibo parcimonia, ut duobus tantum Pulmentis utantur, quæ aut ager ex leguminibus, aut ex oleribus hortus affert.Charta ann. 1212. in Hist. MS. Mont. Major. :
De avibus crancis trezenum pro Pulmento. Pulmentum perapsidum, Pulmentum de papside,in Laudibus Papiæ apud Murator. tom. 11. col. 27. et 29. Vide Greg. Turon. lib. 3. Histor. cap. 15. Constitut. Ord. Prædicat. dist. 1. cap. 5. Doubletum pag. 871. Institutiones Capituli Gener. Cisterciens. cap. 54. Guigonem in Statutis Ordinis Cartus. cap. 52. § 2. etc. Ordinat. Præpositi ad S. Severum Erfordiæ ann. 1121. in Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 50 :
In unoquoque autem convivio 4. fercula ; primum salsamentum ;2°
Pulmentum, ita ut in duas capetas dividatur gallina; 3°
duæ carnes calidæ cum porro et lucanicis; 4° assatura et de cervisia bona, etc.
Pulmentum, pro Pisce vivarii vel stagni. Charta Bernardi Comitis Melgoriensis apud
Sammarthanos :
Notum etiam fieri volo, quod Pulmentum totius stagni... vobis restituo.Alia Ludovici VII. Reg. ann. 1155. apud eosd. :
Et in stagno piscationes suas, et Pulmentum, etc.Charta Bernardi Comitis Melgoriensis apud Gariellum in Episcop. Magalon. pag. 106 :
Pulmentum totius stagni. Vide eumdem pag. 71. 256.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Apertius ex
allatis Chartis Pulmentum definiri potest Census feudalis qui domino debetur ex
captis in stagno alibive piscibus, quorum ferculum unum illi exhibetur. Id præterea
probant Charta compositionis inter Hugonem Archiep. Arelat. et Raymundum Comit. Tolos.
ann. 1224. ex Schedis Præs. : Canonici Arelatenses... in ipsis paludibus Pulmentum de piscibus et levatam jure dominationis similiter accipiebant.Charta ann. 1260. inter Episc. et Consules Agathenses :
Statuerunt quod homines de Agatha possint piscari in stagnis et mari reddito Pulmento et censu.Et pactum inter Jacobum Aragon. Reg. et Berengar. Magalon. Episc. ann. 1272 :
Excepta cabana unica facienda vel domo lapidea in terra vel in aqua, altitudinis viginti quatuor palmorum tantum, extra vel infra stagnum, ad percipiendum usaticum, seu Pulmentum, aut pedagium consuetum.
P. , 1766.
◊ Hanc acceptionem rursum
antiquioribus et clarioribus Chartis firmandam duximus. Charta ann. 1129. inter Instr.
tom. 6. Gall. Christ. col. 354 : Notum etiam fieri volo, quod Pulmentum totius stagni, quod de Lezo veteri usque ad Amasionem excurrit, et in mare extenditur... integrum vobis præfatis canonicis restituo.Vide præterea col. 358. 359. et 363. ibid. Alia Gaucel. abb. Anian. ann. 1202. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 192 :
Cedo tibi Guillelmo domino Montispessulani... totam pro indiviso medietatem totius Pulmenti et usatici maris, et stagni, et terræ, etc.
Pulmentarium, Idem quod Pulmentum. Jo. de Janua :
Pulmentum dicitur cibus delicatus et suavis, a pulpa. Item pulmentum vel Pulmentarium dicitur quilibet cibus citra panem.Auctor Mamotrecti ad 14. Numer. :
Pulmentarium, quilibet cibus præter panem, scilicet companaticum.Gloss. Gr. Lat. :
Ἔδεσμα, esca, cibus, Pulmentarium.Aponius lib. 2. Comment. in Cantica Canticor. :
Nimium sumptuosa illa impendia ciborum... ad unius Pulmentarii crudorem olerum, vel exiguum panis et aquæ usum redegerunt.Eodem lib. :
Propria enim Pulmentaria ad unam multi propter commune convivium deferentes, ab antiquis sodales sunt nuncupati.S. Bernardus de Vita et Moribus Religios. cap. 6 :
Quomodo regulam tenent... qui tria vel quatuor Pulmentaria, quod Regula prohibet, admittunt.Odo lib. 2. de Vita S. Geraldi cap. 19 :
Factum est aliquando ut deesset Pulmentarium, quo abstemius ille cum pane vesceretur... cum forte reperit pisciculum in litore expositum,... comedit ille abstemius usque satis.Ubi advertendum Pulmentarii nomine etiam ferculum ex pisce significari. Vide Ælredum in Vita S. Edwardi Confess. num. 17. Hist. Monast. S. Nicolai Andeg. pag. 12. Petrum Damiani lib. 6. Epist. 32. pag. 587. præterea Haeftenum lib. 10. Disq. Monast. tract. 3. disq. 6. et Menardum ad Regulas Monast. pag. 705.