« »
 
[]« Pultrones » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 566c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PULTRONES
PULTRONES, Italis Poltrones, nostris Poltrons. S. Franciscus tom. 1. Opuscul. de Vera et perfecta lætitia pag. 94 :
Recedite hinc Pultrones vilissimi et ite ad hospitale.
Dicti autem quasi pollice trunci, ut auctor est Salmasius lib. de Trapezit. fœnore pag. 784. Pro ignavis enim olim habiti, qui ne militarent, sibi pollices truncabant, ut est apud Ammianum lib. 15. de quibus sunt leges 4. 5. et 10. Cod. Th. de Tironibus (7, 13.), cui sententiæ favent Lindenbrogius ad Ammianum, Savaro ad Sidon. lib. 1. Epist. 2. Bordelotius ad Petronium, et aliquot alii. Sed et hostibus captis interdum manuum pollices truncatos, ne amplius militarent, scribit Theophanes ann. 37. Justiniani. Verum hanc conjecturam improbant plerique ex Italis Scriptoribus, qui ab Italico Poltro, i. lectus, deducunt, ex quo Poltroni, dicti quelli che stanno assui in letto, ut scribit Landinus [] in Comment. ad Dantis Infern. 24. Id firmare videtur vox
Pultronizare, Italis Poltroneggiare, apud Joannem XXII. PP. in Bulla apud Waddingum ann. 1317. 34 :
Communiter Poltronizant, (vulgare est Italorum) id est vitam pinguem volvunt cum libertate et sine labore, dediti somno et vagationi continuæ.
Alii a poltro, seu puledro, Italis poltro, pullus equinus, deducunt : ad quam firmandam sententiam hosce versus, ex Dante, ni fallor, laudant, Purg. 24. :
Che andate pensando si voi sol tre,
Subita voce disse, ond'io mi scossi,
Come fan bestie spaventate e Poltre.
Ita poltrones ii fuerint, qui ad modum pullorum equinorum leviter agitati fugam arripiunt. Vide Octav. Ferrarium in Orig. Ital. et Ægid. Menagium in Amœnitatibus Juris 2. edit.