« »
 
PULVERATICUM 1, PULVERATICUM 2.
[]« 1 pulveraticum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 567a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PULVERATICUM1
1. PULVERATICUM, Honorarium, salarium, merces pulverei laboris, seu merces, quæ dabatur agrimensoribus, quasi pro labore et pulvere : ita Cujacius lib. 4. Observ. cap. 18. et ex eo Rigaltius. Id eliciunt ex Constitutione Theodosii et Valentiniani, quæ exstat apud Frontinum de Limitibus agror. :
Præcipimus itaque agrimensoribus, ut pro laborum vicissitudine Geometricæ artis, fundo, cui finem restituens in trifinii rationem steterit, et convenientiam trium centuriarum ibidem esse signaverit, tres aureos accipiat, absque sua Pulveratica.
Verum Pulveraticum, aliis quam agrimensoribus dari docet Lex. 16. Cod. Theod. de Tironibus (7,13.), in qua servis, qui se militiæ offerunt, binos solidos Pulveratici nomine dandos præcipitur. Ita in Novella Leonis et Majoriani, et apud Senatorem lib. 12. Epist. 15. Judicum Pulveratica abolita legimus, id est, donativa. Est igitur Pulveraticum, quævis merces, quæ in laboris præmium dabatur, metaphora ducta a pulvere, quo palæstritæ mutuo sese solebant aspergere, certamen inituri, ut corpora ceromate et sudore lubrica, mutuas prehensiones non frustrarentur. Ita Gellius lib. 5. ait,
victoriam sine pulvere (ut dici solet) incruentamque obvenisse,
hoc est, sine labore, aut certamine ; unde Græci ϰονίεσθαι et ϰονίζεσθαι, pro ἀγωνίζεσθαι passim usurpant. []
Pulveratici vocem promiscue etiam in veteribus Tabulis observare est, in quibus variorum tributorum mentio fit, nullo propemodum indicio propriæ notionis. Formula 11. apud Lindenbrog. :
Nec ullas venditas, nec rotaticas, nec foraticas, nec Pulveraticas exactare præsumatis.
Form. 12 :
Nec de carrali evectione, nec de rotatico, nec de pontatico, nec Pulveratico, nec saltuatico, requiratis.
Eadem fere legere est in Chartis Dagoberti Regis apud Doubletum pag. 656. Theodorici Reg. Franc. apud Mabillon. lib. 6. de re diplomat. Ch. 12. Caroli M. apud Aimoinum lib. 5. cap. 1. et Will. Hedam pag. 228. 1. edit. Friderici I. apud Joan. a Bosco in Vienna pag. 90. et Joan. le Lievre in Antiq. Viennens. pag. 356. Benedicti PP. pro Ecclesia Paris. in M. Pastorali lib. 19. Ch. 10. etc. His addenda Capitula Caroli M. lib. 6. cap. 219. 243. :
Ut nullus homo præsumat theloneum per vias, nec per villas rodaticum vel Pulveraticum recipere,
Capitulare 5. ann. 803. c. 22 :
Similiter nec rodaticum, neque Pulveraticum ullus accipere præsumat.
Quibus in locis sunt qui putant, Pulveraticum dici tributum, quod pensitabatur
pro labore viarum, et pulvere in viam regiam comportato
. Ita Goldastus, nixus forte eo quod legitur in Capitulis Caroli Magni, loco laudato. Atqui non pulverantur viæ, quod de vitibus dicunt Columella lib. 11. c. 2. et Palladius lib. 4. cap. 7. sed solidantur. Nisi dicamus, pulveraticum idem valere quod pulveratio apud eumdem Columellam,
quam rustici, inquit, occationem vocant, cum gleba refringitur et resolvitur in pulverem :
ita ut itinerum glebæ refringantur et poliantur : nam agros polire dixit Ennius.
Est igitur longe vero similius hocce vocabulum pro quovis tributo his in locis usurpari : quod certe evincit Charta Ludovici VI. ann. 1118. apud Doubletum pag. 848. et 851 :
Et quoniam ipsa eadem Ecclesia ab antecessoribus nostris in castro suo per 7. septimanas, a festivitate B. Dionysii usque ad B. Andreæ, hanc habet consuetudinem, quam vulgo vocant pedagicum, sive Pulveraticum, etc.
Ita in Charta Bertrandi Comitis Forcalcariensis ann. 1028. apud Dionys. Salvaingum in Tract. de Usu jurium Dominic. cap. 34. Pulveragium sumi constat :
Et omne Pulveragium, seu pedagicum quod in dictis locis de Pruneriis, de pineta, et de culca, vel in mandato eorum consueverat percipere.
Tabularium Ecclesiæ Dignensis apud Gassendum in Notit. ejusdem Eccl. :
Bona et proventus Præposituræ Dignensis consistunt in pasqueriis, bannis, Pulveragiis, etc.
Proinde Pulveragium, quod idem Salvaingus in Delphinatu pro transitu ovium per terras dominorum percipi tradit, non ita appellatur a pulvere, quem in transeundo excitant oves, uti asseverat ; sed quod pulveraticum, et pulveragium quodvis tributum seu pedagium sonet. Ita etiam Gassendus tradit libro citato pag. 21 :
Jura pedagii seu pulveragii, ut vocant.
Cujusmodi vero fuerit jus pulveragii in Delphinatu, refertur in veteri Aresto ann. 1458. quod ab eodem Salvaingo describitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Clarioribus tametsi rursus firmare licet Cangii aliorumque doctissimorum sententia, quibus Pulveraticum et Pulveragium pro quovis tributo usurpari placet, ut ex Præcepto Ludovici Pii ann. 836. in Append. Marcæ Hisp. col. 773 :
Nec non mediam partem Pulveratici [] ex rafica, et ex mercato similiter, seu de pascuario, constitueremus.
Ex Statutis Forojul. MSS. ann. 1235 :
Statuimus quod nullus recipiat ratione Pulveragii seu pedagii aliquid de ovibus in eundo vel redeundo.
Denique ex Sententia arbitrali ann. 1303. inter Aymarum de Pictavia et Jacobum Abbat. Cisterc. :
De non exigendo et levando pedagium seu Pulveragium per terram suam de propriis rebus seu animalibus dicti dom. abbatis et pastorum suorum.
Id nihilominus de omnibus locis affirmare nolim, maxime cum in quibusdam obtineat usus, ut domini feudales ratione feodorum suorum jus pulveratici percipiant, quibus pedagium non competit, nisi id juris habeant ex propria charta. Notandum vero ex Chartis, quibus referendis supersedemus, Pulveraticum non ex ovibus modo exigi, sed et ex bobus, porcis aliorumque animalium gregibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pulveragii Occasio, Illius percipiendi jus. Statuta Arelat. art. 55 :
Et nihil accipiant de decima messorum, nec possint habere occasionem Pulveragii.
[]« 2 pulveraticum » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 567c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PULVERATICUM2
2. PULVERATICUM. Non Pourboire sed redevance pour le passage des troupeaux :
Nec redibitionem de pascuis, nec silvaticum, nec fumaticum, nec Pulveraticum.
(Cart. S. Andreæ Vienn. ed. Chevalier, p. 244. an. 972.)