« 2 punctum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 570c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PUNCTUM2
2. PUNCTUM, in psalmodia, Syllaba. Statuta antiqua Ordinis Cartusiens. 1. part. cap. 39. §
1 :
Si ea, quæ cantando delectationem afferunt, amputentur, ut est fractio et inundatio vocis, et geminatio Puncti, et similia, quæ potius ad curiositatem attinent, quam ad simplicem cantum.Ubi Neumæ innuuntur. Et § 4 :
Punctum nullus teneat, sed cito dimittat. Post Punctum bonam pausam faciat.Adde § 5. Cap. 50 :
In monosyllabis vel barbaris dictionibus debet in fine geminari Punctum, cum fit interrogatio, tam in Epistola, quam in Evangelio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Punctus, Eadem notione, in Institut. Patrum de Modo psallendi apud Thomas. in Append. ad
Respons. S. Greg. pag. 443 : Semper in psalmodia Punctus et pausa teneantur.Hinc
Punctatim Canere. Charta Caroli II. Regis Siciliæ ann. 1304. apud Ughellum tom. 7. pag. 897 :
Volumus, quod in ipsa deinceps Ecclesia secundum ordinem Parisiorum Ecclesiæ per libros, quos eidem Ecclesiæ dedimus, divinum officium celebretur. Punctatim videlicet atque tractim.Ubi tractim et punctatim, est uno tenore et absque ulla modulatione cantare, singulis tamen punctis, in verbis, quodammodo tono elevatiori notatis, ita ut qui ita cantat, iis immoretur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Haud scio an
melius de gravi et distincta modulatione intelligatur, ut et in Statutis antiquis Canonic.
Regular. apud R. Duellium tom. 1. Miscell. pag. 86 : Hinc emendanda Statuta Valent. Eccl. inter Concil. Hisp. tom. 3. pag. 511 :Punctatim psallendo Deo, cantentque morose.
Semper unus levet psalmos, et Punctatis, sine syncopa legant psalmos ac lectiones.Ubi leg. Punctatim.
P. , 1766.
◊ Id est, Puncta seu
notas multiplicando et variando, nostris Pontoier. Mirac. Mss. B. M. V. lib. 2 :
Male ergo cum Tractim confunditur, aut de gravi et distincta modulatione intelligitur. Vide Cantus contrapunctus.Tex chante bas et rudement,Que Dex escoute doucement,Plus que celui qui se contoie,Qui haut organe et haut Pontoie.