« »
 
[]« 4 punctum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 571a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PUNCTUM4
4. PUNCTUM, Articulus, caput, Gall. Point, article. Litteræ Ruperti Electoris Palat. ann. 1356. apud Ludewig. tom. 5. pag. 582 :
In omnibus suis tenoribus, sententiis, Punctis et clausulis, etc.
Charta ann. 1377. ex Bibl. reg. :
Quia recipiendo veniret contra unum de principalibus Punctis quod ponit et substinet.
Charta Caroli Regis Franc. ann. 1452. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 402 :
Et licet iidem exponentes errores in dicto arresto respectum certorum Punctorum in eodem contentorum intervenisse et eosdem presequi intendissent.
Adde Rymer. tom. 8. pag. 378. et Conc. Hisp. tom. 3. pag. 654. Vide Punctus 2.