« »
 
[]« 1 punctus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 571b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PUNCTUS1
1. PUNCTUS, Quinta pars horæ, apud Bromptonum. Rabanus de Computo apud Baluz. tom. 1. Miscell. pag. 17 : Disc.
Punctus quid est
? Mag.
Quarta pars unius horæ
. Disc.
Unde dictus est Punctus
? Mag.
A parvo puncti transcensu qui fit in horologio. Punctus quippe a pungendo dictus est, eo quod quibusdam punctionibus certæ designationis in horologiis designatur. Punctus autem habet minuta duo et dimidium, partes tres et semissem, et quadrantem unius partis, momenta decem, ostenta quindecim, atomos
vMdcxl. Quatuor ergo Puncti horam faciunt. Rolandinus Patav. lib. 8. cap. 1. apud Murator. tom. 8. col. 283 :
Movit (Eccelinus) de Verona circa principium mensis Madii, eligens Punctum sui motus, cum sapientibus suis, more solito.
Vide Ostentum.
P. Carpentier, 1766.
Stat. Univers. Tolos. ann. 1366. ex Cod. reg. 4222. fol. 84. v° :
Statuimus quod pro resumpta magistri novi, qui eam facere voluerit, vacetur hora vesperorum duntaxat, et quod campana possit anticipari de duobus Punctis.