« Purchuta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 573c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PURCHUTA
PURCHUTA, Pensio, præstatio quæ alicui ex Purchacia, competit. Charta Ludovici
Hungar. Regis ann. 1362. apud Steyer. in Comment. ad Hist. Alberti II. col. 336 :
Cum restituerimus castrum Suerzenpach, quod nos et nostri progenitores habebant et tenuerunt a longis temporibus retroactis, Purchuta seu pensione pro castellania vel castrensi custodia deputata ad idem castrum de nova civitate per nos relaxata nichilominus, et dimissa, remissa quoque liberaliter eadem pensione seu Purchuta que dicta nova civitate hactenus soluta non extitit et neglecta. Nos pro nobis et universis nostris heredibus et successoribus renunciavimus, presentibus omnibus et singulis juribus, accionibus et impeticionibus, que in dictum castrum Suerzenpach et ad Purchutam prædictam de nova civitate habuimus.Purc-hut, Custodia castri, pro qua pensio debebatur.