« Purgatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 574a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PURGATIO
PURGATIO, Innocentiæ probatio, Espurgement, apud Bellomaner. cap. 39. Chartul. S.
Magdal. Castrodun. fol. 56 :
In duellis et aliis Purgationibus quibus sacramenta sunt necessaria, pugiles veniant ad ecclesiam canonicorum.Hæc vero multiplici ratione peragebatur ; at quæ ab Ecclesiæ canonibus magis probaretur, nuncupata.
Purgatio Canonica, Quæ est super objecto crimine, proprio juramento, vel, si oporteat, juramento
compurgatorum de ipso crimine diffamati innocentiæ ostensio : ita Lindwodus. Honorius III.
in V. Compil. pag. 219 :
Alioquin quia publica fama laborat, et manifestæ præsumptiones apparent, Purgationem super præmissis canonicam cum manu decima ejusdem dignitatis et ordinis indicatis.Occurrit passim in Jure Canonico. Vide Judicium. Contra vulgarem Canonistæ dixere Purgationem, quæ aqua frigida vel fervente et similibus fit ex cap. 7. qu. 5. caus. 2. Decret. 2. part. Vide ibi cap. 20. et Murator. Antiq. Ital. tom. 3. col. 611.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Atqui hæc
Purgatio canonica etiam nunc usitata in foro Inquisitionis. Si quis enim de
hæresi diffamatus, nec propria confessione, nec facti evidentia, nec testium productione
legitima convincitur, tenetur, ut absolutus exeat, testibus ejusdem ac ille conditionis et
status, quique a judice, eo, quo illi placet numero, definiuntur, purgare se de illata
infamia ; ita tamen ut si defecerit in uno, duobus, tribus aut pluribus testibus, exinde
convictus plene de crimine censeatur. Plura vide apud Hofman. in Lexico.P. , 1766.
◊ Joan. de Cardalh. serm. in
Purificat. B. M. : Alia Purgatio fit per testimonium aliorum et per juramentum ; et ista Purgatio canonica vocatur. Espurge,nostratibus. Lit. ann. 1317. apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 1351 :
Leur avons fait tant comme à chacun leur apartient ladite Espurge par nos sermens.Charta ann. 1320. in Reg. 60. Chartoph. reg. ch. 16 :
Avons pris l'Espurge doudit chevalier par son serment que il ne fist les cas dessusdiz ;... ladite Espurge ainsi receue, etc. Purge,in Lit. remiss. ann. 1404. ex Reg. 159. ch. 160 :
Comme le suppliant ait esté pour ce puniz ou purgiez par justice,... telement que par le moyen d'icelle Purge ou punition, etc.
P. , 1766.
◊ Apud Carmelitas in usu
perinde fuit hæc Purgatio canonica, quam eo peragendam modo præscribunt eorumdem
Constit. MSS. part. 3. rubr. 9 : Purgatio autem canonica sic erit in capitulo facienda... Frater suspectus probabiliter de aliquo crimine,... cum tribus aut quinque vel sex bonis fratribus, aut pluribus vel paucioribus ;... qui quidem fratres purgatores sint bonæ famæ et a longo tempore ejus conversationem noverint, secum etiam conversatus, et eosdem sacros ordines, sicut purgandus, habentes, et qui fuerint de dicta suspicione et suspicionis causa plenarie informati, et demum in illorum præsentia, coram præsidente et cæteris fratribus, super sancta Dei Evangelia sollemniter juret, quod ipse numquam perpetravit illud crimen vel illas criminosas res aut sceleratas, de quo vel quibus est infamatus : quo juramento ab eo sic facto, statim illi purgatores ibidem etiam, coram præsidente et fratribus, stantes sigillatim jurabunt quod ipsi credunt ipsum vera jurasse et dixisse. Et sic se reddat dictus suspectus et infamatus a crimine expurgatum.Ex quibus existimare facile est, quo ritu etiam a laicis hujusmodi purgatio efficiebatur.