« »
 
[]« Purgatorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 574b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PURGATORIUM
PURGATORIUM. Innocentius IV. PP. in Epist. ad Ottonem Cardin. Tusculanum § 23 :
Nos, quia locum purgationis hujusmodi dicunt (Græci) non fuisse sibi ab eorum doctoribus certo et proprio nomine indicatum, illum quidem juxta traditiones et auctoritates SS. Patrum Purgatorium nominantes, volumus, quod de cætero apud illos isto nomine appelletur. Isto enim transitorio igne peccata utique, non tamen criminalia seu capitalia, quæ prius per pœnitentiam non fuissent remissa, sed parva et minuta purgantur, quæ post mortem etiam gravant, si in vita non fuerint relaxata.
P. Carpentier, 1766.
Eo nomine pia societas instituta est anno 1413. in ecclesia B. M. Deauratæ Tolosanæ, ex Tabular. ejusd.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Purgatorii pœnas in Paschatis festo relaxari consuetum in Ecclesia discimus ex Mirac. S. Bononii sæc. 6. Bened. part. 1. pag. 271 :
Maxime cum ea die (Resurrectionis Dominicæ) peccatoribus venia indulgenter conceditur, et animabus jam carne solutis causa purificandi pro commissis supplicio deputatis requies exhibetur.
Purgatorium S. Patricii, Ita dictus locus quidam in Hibernia in quadam insula, ubi Patricium Hibernorum Apostolum a Deo ardentissimis precibus obtinuisse aiunt, ut pœnæ et cruciatus, qui impios post hanc vitam manent, ob oculos hic proponerentur, ut insita suis Hibernis peccata, et Gentilium errores facilius exstirparet. De hoc Purgatorio agunt pluribus Silvester Giraldus in Topogr. Hiberniæ dist. 2. cap. 5. Matth. Paris pag. 61. et seqq. Bromptonus pag. 1076. Henric. Knyghton pag. 2390. Cambdenus in Descript. Hiberniæ, Jacob. Waræus in Antiquitat. Hibern. pag. 219. 220. 221. 2. edit. et alii.
Purgatorium, ubi vestes et alia ejusmodi eluuntur, in Statut. Ord. Præmonstrat.[] cap. 12 :
Ad Purgatorium aquam deferre, et, si qua sint ibi abluenda, pro diversis fratrum infirmitatibus abluere.