« »
 
[]« Pusula » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 577a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PUSULA
PUSULA, pro Pustula. Marius Aventicensis :
Hoc anno infanda infirmitas atque glandula, cujus nomen est Pustula, in suprascriptis regionibus innumerabilem populum devastavit.
Gregorius Turon. lib. 6. cap. 8 :
Pusularum malarum venenum crucis signo sæpe compressit.
Cap. 14 :
Magna igitur eo anno lues in populo fuit, valitudines variæ, milinæ cum Pusulis et vesicis, quæ multum populum affecerunt morte.
Idem lib. de Gloria Confess. cap. 24 :
Quanti a Pusulis veneno incrassante præmortui.
Occurrit etiam apud Martialem lib. 14. Epigram. 167. et alios Scriptores. Vide Octavium Ferrarium in Orig. Linguæ Ital. in v. Brogia, et Martinii Lexicum. Vox est germanæ Latinitatis.