« Putacius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 577a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PUTACIUS
PUTACIUS, Cati seu Felis species,
Aremoricis Pudask, nostris Putois,
Historiæ naturalis Scriptoribus Putorius, idem, ut videtur, qui Græcis ἰϰτίς dicitur ;
Mustela silvestris,
sic nuncupata, quod fœteat, de qua Scaliger contra Cardanum cap. 210. num. 3 :
Inter ea quinque, inquit, catus fœtens quoque est : pilo obscuriore ; sed tam tetro odore, ut Putin Liguribus Taurinis, in Gallia Putois sit cognominatus. Silvester Giraldus in Topogr. Hiberniæ dist. 1. cap. 21. et ex eo Bromptonus :
Caret herminis, caret et Putaciis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Putonius, Eadem notione, apud Bernardum Monach. in Ordin. Cluniac. part. 1. cap. 5 :
Omnia pellicia sunt generis agnini et albi, coopertoria vero aut de agno, aut catini, aut Putonii seu leporum, et numquam de ullo genere majoris pretii.Eadem habentur in Constit. Hirsaug. S. Wilhelmi lib. 2. cap. 37.
Putosius. Petrus Venerabilis in Statutis Ordinis Cluniac. cap. 17 :
Statutum est, ut nullus Fratrum Cluniacensium cattinis, sive aliis, quibus uti solebant, peregrinis pellibus induatur,.... et ad coopertoria facienda solummodo, sicut hoc magis placuerit, Putosiorum, et juxta aliorum linguam Vesonum pellibus.