« »
 
[]« Putiatorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 578c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PUTIATORIUM
PUTIATORIUM, Hauritorium, Salinarium, Puisoir, nostris, unde aqua salaria hauritur, extrahitur : vox orta a puteus. Gesta Episcoporum Saltzburgensium apud Canisium pag. 485. 487 :
Dedit tertiam partem de Putiatorio, quod vulgo dicitur Galgo.
Rursum :
Simulque et tradidit jam dictus Dux in eodem pago in loco, qui vocatur salinas, fornaces 20. et totidem patellas, et tertiam partem de Putiatorio ibidem concessit, quod barbarice dicitur Galgo.
Est autem Theutonibus Galg, vel Galgbrun, puteus. Putatorium, galgo, apud Graff. in Thesaur. Ling. Franc. tom. 4. col. 185. Panchart. Abbat. Metloch, in Hœfer. Diar. Diplom. tom. 2. pag. 123 :
Deportabitur furca et desuper dependens lignum, quod vocatur sveingel, ad puteum salis in Wich.
Furca est galgo. Charta Adivaldi Regis Longobard. in Bullario Casinensi tom. 2. pag. 2 :
Præter tantum medietatem putei, quod idem genitor noster Sundarit venerandæ memoriæ concessit, vel ligna ad sales coquendos, etc.
Charta ann. 1344. ex Tabular. Monaster. S. Quintini in insula fol. 35 :
Sauf et reservé à iceux aussi l'yauë des fossez, qui cloent leurdit gardin à avoir Puisseoirs assis desseur l'yauë seur quatre estaques pour puiser yauë pour ses autres causes necessaires à iceux.
P. Carpentier, 1766.
Charta Joan. comit. Bitur. et dom. Salin. ann. 1254. in Chartul. Buxer. part. 1. ch. 15 :
Dix charges de grant sal en nostre rente de nos Puis de Salins, c'est à savoir dou plus grant sal que l'en i fait.