![[]](img/image.png)
PYCTA, Scapha exploratoria, apud Veget. lib. 4. cap. 37 :
Scaphæ tamen majoribus liburnis exploratoriæ sociantur, quæ vicenos prope remiges in singulis partibus habeant, quas Britanni Pyctas vocant.Ubi Stewechius mallet Pyncas, quod navigii genus Itali vulgo dicunt Pinco, monente Carolo de Aquino in Lex. milit. Nostris Pinque.