![[]](img/image.png)
QUADRAGESIMALE, Eleemosyna, quæ
quadragesimali tempore fieri solebat. Charta Caroli Cal. pro Ecclesia S. Quintini, apud
Hemeræum :
Pariterque... usque ad 12. pauperes suscipiantur, quibus quotidie in eorum alimentis panis unicuique tribuatur unus, cum quo tribus hebdomadæ diebus caro, reliquis autem tribus Quadragesimale in Cœna Domini 12. ibid. pauperes suscipiantur, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quadragesimale
Beneficium, Eadem notione. Literæ Odonis Episc. Paris. ann. 1203. in Tabul. S.
Clodoaldi : Ordinatum est.... quod de cetero singulis septimanis pro institutoribus et benefactoribus Quadragesimalis beneficii, quod ad sustentationem servitorum ipsius ecclesiæ laudabiliter noscitur institutum.