« 1 quadrans » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 584a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUADRANS1
1. QUADRANS, Monetæ
minutioris species apud Anglos, pars quarta denarii. Matthæus Westmon. ann. 1279 :
Quia denarius findi in duas partes pro obolis, et in quatuor partes pro Quadrantibus consuevit : ordinatum fuit ad tollendam occasionem defalcationis monetæ, quod rotundi essent denarii, oboli et Quadrantes.Adde Walsinghamum ann. 1280. Knyghtonem pag. 2678. Iter Camerarii Scotiæ cap. 9. § 2. 3. etc. Vide Scaligerum et alios de re nummaria Scriptores.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quadrans Scuti,
Gallice Quart d'écu. Vide Moneta argentea, sub Henrico III.
Franc. Rege.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quadrans Panis,
Idem quod superius Quadra panis. Chronicon Cosmæ Pragensis lib. 2 :
Post Matutinas 40. panis Quadrantes et totidem allecia dividit in pauperes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quadrans, nude,
Modus agri vel potius vineæ in loco seq. Gall. Quartier de vigne. Literæ
Ludovici Franc. Regis ann. 1158. insertæ literis ann. 1358. tom. 3. Ordinat. Reg. pag.
303 : Pater meus bone memorie Rex Ludovicus.... in loco qui dicitur Murallia posuit hospiles.... assignato eis quod de unoquoque Quadrante unum modium vini et sex denarios annuatim persolverent.D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu legit Cadrans pag. 182.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quadrans Allodii,
Modus agri ex allodio seu possessione, vel quarta pars integræ
possessionis. Dedit unum Quadrantem allodii sui cum servo et ancilla, in Historia Mediani Monasterii pag. 257.
Quadrans Terræ, Modus agri, in Charta
Kanuti Regis Daniæ ann. 1184. apud Stephanium in Prolegomenis ad Hist. Saxonis Grammatici
pag. 17.