« »
 
[]« Quadrapola » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 584b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUADRAPOLA
QUADRAPOLA, seu Vestes Quadrapolæ. Anastasius Biblioth. in Vitis PP. pag. 108 :
Fecit majores argenteas corlinas miræ magnitudinis de palliis stauracin, seu Quadrapolis.
Infra :
Aliam cortinam majorem fecit ex palliis Quadrapolis.
Pag. 110 :
Vestem super altare ejusdem Ecclesiæ de Quadrapolis faciens obtulit.
Ita pag. 129. 135. 139. 140. 142. 143. 144. 151. 152. 154. 163. ubi Quadrapolas vestes appellari censet Bulengerus, quarum quatuor anguli auro texti sunt aut serico, vel tabulis auro clavatis, ut octapulas, octo angulis auro aut serico intextas. Nec dissentit Ludovicus de la Cerda in Adversar. Sacris cap. 51. num. 13. Sed videat lector, an hæc arrideat sententia ; mihi certe non placet. Henschenius tom. 3. SS. Maii pag. 395. legit quadrapulum, quod suspicatur esse texturam tessellatam. Vide Octapulum.