« »
 
[]« Quadratarii » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 584c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUADRATARII
QUADRATARII, quos Græco vocabulo λιτοθήϰτας appellant, in lege 1. Cod. de Excusat. artif. (10, 66.) ut ex libro Βασιλιϰῶν emendat Cujacius pro πήϰτας, quod habetur in ipsa lege ; sunt autem λιτοθήϰται lapicidæ qui lapides expoliunt, οἱ τοὺς διαφανεῖς λίθους ἀϰονοῦντες, ut habetur in eod. libro. Lapidicidæ et Quadratarii, apud Sidonium lib. 3. Epist. 12. a quadratis lapidibus, quos in quadrum expoliunt. Miracula S. Modoaldi Episcopi Trevir. tom. 7. SS. Maii pag. 715 :
Quadratariis aliquando lapides de monte cædentibus, etc.
Adde Cod. Theod. lib. 13. tit. 4. leg. 2. Quadratum saxum, apud Livium lib. 6. et Vitruvium lib. 4. cap. 4. Lapis quadratus, apud Plinium Epist. 254. lapis nempe cæsus paribus angulis, licet non paribus lateribus, ait Philander. Saxorum Quadratarii, apud Cassidorum in Psalm. 125. Glossæ veteres : Ψάϰτος, Quadratarius. vel ψώϰτης, Quadratarius, ut editum est in Glossis Græco-Latinis et Latino-Græcis ; unde quidam ψώϰτας, pro πήϰτας emendant in laudata lege Codicis. Sed præsertim ita videntur appellati, qui lapillis quadratis et variæ commissuræ pavimenta sternunt. Leo Ost. lib. 3. cap. 29 :
Artifices destinat peritos in arte musaria et Quadratura, et quibus videlicet alii absidam et arcum atque vestibulum majoris Basilicæ musivo comerent, alii vero totius Ecclesiæ pavimentum diversorum lapidum varietate consternerent. Artis quadratariæ
mentio præterea habetur in Passione SS. Coronatorum, et in fragmento vetusti lapidis Romæ in æde S. Hagnes.