« »
 
QUADRATURA 1, QUADRATURA 2, QUADRATURA 3.
[]« 1 quadratura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 585a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUADRATURA1
1. QUADRATURA, Materiaria structura, Gall. Charpente. Chartularium Gemeticense notatum B. pag. 110 :
De refactis autem ordinaverunt, quod si Quadratura defecerit in illo molendino, dicti Abbas et Conventus facient ad custos suos ; ita tamen quod Miles faciet merennium adduci per homines suos de eleemosyna abbatiæ ad molendinum, et dictus Abbas et Conventus debent totum merennium invenire.
Alium locum vide in Branca 2.
[]« 2 quadratura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 585a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUADRATURA2
2. QUADRATURA, Latus alteri æquale, ut in figuris quadratis esse solet. Bernardus Thesaurarius de Acquisitione Terræ Sanctæ apud Murator. tom. 7. col. 712 :
In medio hujus eminentioris porticus situatum est templum Domini, octo Quadraturis et totidem angulis fabricatum.
Galli diceremus d'une figure octogone, in qua figura, si perfecta est, latera et anguli sunt sibi invicem æqualia.
[]« 3 quadratura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 585a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUADRATURA3
3. QUADRATURA, Modus agri, Gall. Quartier de terre. Chartularium S. Fromondi :
Ego Willelmus de Humeto dedi et concessi... unam virgatam terræ in Quadratura, quam tenuit Bertinus de Bajoc.
Ibidem :
Ego Jordanus de Hum. Conestab. Normanniæ excambiavi unam virgatam terræ, quam dederat et eleemosynaverat... frater meus in Quadratura, quam tenuit Bertinus de Bajoc.