« »
 
[]« Quæssia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 588c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUAESSIA
QUÆSSIA, Capsa, ubi pecunia asservatur, Gall. Caisse. Charta Lud. de Villars Archiep. Lugdun. pro fundatione Capituli S. Nicetii ejusdem urbis ann. 1305 :
Volentes et præcipientes sigilliferis nostris, qui nunc sunt et qui pro tempore fuerint, quod ipsi prædictos viginti solidos singulis hebdomadis recolligant et conservent in quadam Quæssia, quæ fiat ad instar et similitudinem. Quæssiæ Fratrum Minorum, sicut recolligunt et conservant denarios, qui dantur Fratribus Minoribus.
Ubi per Quæssiam Fratrum Minorum intelligo erogatæ stipis arculam in eorumdem Fratrum ecclesia collocatam, quam vulgo Tronc nuncupamus. Vide Cassia et Cassa 4.
P. Carpentier, 1766.
Quecce, pro Caque, Doliolum, cadus, in Stat. ann. 1369. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 253. art. 3 :
Les harens frais, qui seront apportez en Quecce, etc.