« »
 
[]« 3 quæstionarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 591a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUAESTIONARIUS2
3. QUÆSTIONARIUS, Qui eleemosynas pro se vel pro aliis petit. Matth. Westmonasteriensis ann. 1240 :
Imperator scripsit Regi elegantem Epistolam, in qua increpat Regem, quod in perniciem regni sui et imperii, terram suam per papales Quæstionarios depauperari.... permittit.
Infra :
Quicquid poterat inde, non fictus Papæ Quæstionarius apportavit.
Concilium Coloniense ann. 1300. cap. 12 :
Sacerdotes non permittant Quæstionarios goliardos, vel quoscunque alios ignotos intra parochiam suam prædicare, vel ostiatim deferre indulgentias pro quæsta facienda.
Adde cap. 13. Concil. Trevirense ann. 1227. apud Marten. tom. 7. Ampliss. Collect. col. 115 :
Quæstionarii prædicatores formam prædicandi in generali Concilio Lugdunensi promulgatam excedentes, et falsa veris intermiscentes, de falsitate interposita etiam coram populo redarguantur : et quia Quæstionarii hujusmodi per literas falsas aut revocatas.... quæstum faciunt, etc.
Concilium Mogunt. ann. 1451. apud eumdem Marten. tom. 8. col. 1006 :
Abusum Quæstionariorum, qui quotidie excrescit, volentes reprimere, mandat sancta Synodus, ne admittantur Quæstionarii ipsi aliter quam secundum formam, juxta dispositionem juris, cum litteris Diocesanarum ; et ut via maliciæ eisdem præcludatur, curent locorum Ordinarii in suis litteris non solum formam juris, sed etiam indulgentias quas publicare valeant, exprimere, nec quicquam aliud quam in iisdem litteris exprimitur, liceat dictis Quæstionariis proponere.
Vide Quæstores et Quæstarii in Quæsta.
Quæstuarius, Ead. notione in Concilio[] Budensi ann. 1279. cap. 28. Synodo Pictav. ann. 1280. cap. 10.