« Qualificare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 592a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUALIFICARE
QUALIFICARE, Certa qualitate donare,
Gall. Qualifier. Buschius de reformatione Monasteriorum apud Leibnitium
tom. 2. Scriptor. Brunsvic. pag. 879 :
Erant enim virgines bene morigeratæ, piæ et tractabiles, secundum quod Regula S. Benedicti eas Qualificaverat, et ad bonos mores composuerat.Verbum frequens apud Scholasticos, ut et vox Qualificatio, Gall. Qualification.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Qualificatores,
ubi Inquisitio viget, dicuntur Theologi, qui de qualitate propositionum delatarum, rationumque, quibus eas defendunt auctores,
consuluntur ab Inquisitoribus, ut æquam ac definitivam auditis Consultorum qualificationibus, ferant sententiam. Vide Limborchium lib. 2. Histor. Inquisit.
cap. 4. et lib. 4. cap. 10.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Qualificatus,
Nobilis, notus, qualitate seu conditione commendandus, Gall. Qualifié.
Bulla Innocentii VIII. PP. ann. 1484. in Continuatione Bullarii Rom. pag. 289. col. 1 :
Nullus in Canonicum recipiatur in insigni ecclesia Gebennensi, nisi... nobilis... et alias Qualificatus secundum Bullam Martini PP.Addit. ad Vitam S. Antonini, tom. 1. Maii pag. 338 :
Quod probat magnus et Qualificatorum testium numerus. Qualificata necessitas,urgens et nota, in Epitome Constitut. Eccl. Valent. tom. 4. Concil. Hispan. pag. 169.
P. , 1766.
Qualificatus,
Probus, legitimus, talis, cujus esse debet, qualitatis, Gall. De bonne
qualité, bien conditionné. Stat. eccl. Tull. ann. 1497. MSS. fol. 99. r° : Ut furnerius prædictus sine jactura sua valeat conficere panem Qualificatum et ponderis, ut præfertur.