« »
 
[]« Quarnellus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 594c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUARNELLUS
QUARNELLUS, Pinna muri, quæ fenestræ quadratæ effigiem præfert, per quam milites jaculantur, Gallis Carneau, vel Carnel, ut habet , teste Borello, et etiamnum loquuntur Occitani ; a Carne, vel Quarne, quod rem quadratam sonat ; vel potius a Latino Crena : frustra enim a Saxonico etymon accersit Spelmannus. Will. Britto lib. 7. Philipp. pag. 180 :
.... Ubicunque patent Quarnelli sive fenestræ.
Regestum Philippi Aug. Regis Herouvallianum fol. 122 :
Et viderunt, quod timorem habuerunt de obsidione, et attornati fuerunt 4. homines de communia ad unumquemque Quarnellum custodiendum et hurdandum eum.
Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1062. habet Quernellum. Necrologium Ecclesiæ Parisiensis prid. Id. Nov. :
Fecit etiam ibidem fieri clausuram manerii de muris Quernellatis.
Alexander Necham : Cancelli, karneus : et pinnæ turrium, karneus : et in Notis :
Cancellus, karnel. Castella, et domus Kenerlatæ
, in veteri Charta apud eumdem Spelmannum et Prynneum in Libertatibus Eccles. Anglic. tom. 3. pag. 1149. Crenellé, nostris Kernellatus, pinnatus, dentatus, quasi Carnellé, vel Quarnellé, quod quadris tum vacuis, tum plenis subinde distinguitur, ut sunt pinnæ murorum. MS. : []
A breteches monterent, et aus mur Quernelé.
Infra :
As Quernaux ne se voudrent monstrer ne descouvrir.
Rursum :
Entour ont Bretesches levées,
Bien planchiés et Quernelées.
Nostri etiam Cresteaux et Crestiaux dixerunt eadem significatione.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quernellus. Charta ann. 1292. in Probat. Hist. Abbatiæ Sangerman. pag. LXXI. col. 2 :
Muros simplices facere possint sine Quernellis et fortaliciis.
P. Carpentier, 1766.
Hinc, ut opinor, Quarreler alias diximus, pro Entailler, faire une entaille, une ouverture, Incidere. Lit. remiss. ann. 1347. in Reg. 77. Chartoph. reg. ch. 172 :
Gillet Hideuz feru ladite famme d'icellui Tristan d'un baston en la teste, si et en telle maniere qu'elle en fu vomie et Quarrelée, etc.