« Quarterizatio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 601a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUARTERIZATIO
QUARTERIZATIO, Pœna reorum læsæ
Majestatis apud Anglos, quibus capite minutis, eorum corpus in quatuor partes secatur,
eæque variis in locis exponuntur. Thomas Walsinghamus in Ricardo II :
Auditum et confessum turpissima scelera, tractioni, suspendio, decollationi, exenterationi et Quarterizationi, ut usu vulgari loquar, adjudicavit.Vossius lib. 4. de Vitiis sermonis cap. 18. habet ex eodem Walsinghamo :
Adjudicatus est tractioni, suspensioni, exentricationi, combustioni interiorum, decapitationi et Quaternizationi.Tum ex eod. in Hypodigmate Neustriæ pag. 508 :
Expost decapitatus et Quaternizatus est.Idem ann. 1306 :
Cujus caput Londoniis in loco eminenti figitur super palum, corpus vero in Scotiam transmissum est in Quartas, quæ ad aliorum terrorem in diversis urbibus suspenduntur.Adde pag. 354. extr. Sententia edita in Hugonem Dispensatorem ann. 1326. apud Henricum Knyghtonem :
Et com treitour estes trouvé, par que y vous serez treynez, Quarterecez, et envoié parmi le realme.Vide Quarteriare, Quarterium 1. et Quartirizare.