« »
 
[]« Querela » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 606b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUERELA
QUERELA, Idem quoque Causa, actio, lis intentata, in Regium Majest. lib. 1. cap. 8. § 34. cap. 10. § 1. cap. 13. § 3. in Statutis secundis Roberti I. Reg. Scot. cap. 30. § 1. etc. Sic Querelle pro lite et Querelleres, pro litigante dicitur in Stabilimentis S. Ludovici lib. 2. cap. 27. editionis de Lauriere : ubi notæ sunt consulendæ.
L. Henschel, 1840–1850.
Querelarum Auditores, in Placit. ann. 20. Edward. I. reg. Angl. Norf. rot. 43. in Placit. Abbrev. pag. 286. Vide Auditores 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Querelæ, ut observat Kennettus in Glossario ad calcem Antiq. Ambrosd. quandoque dicta tributa Regi vel domino soluta pro obtinenda facultate querelam seu litem agendi in ejus curia ; sæpius vero querelæ dicuntur mulctæ pro communibus delictis, de quibus querela esse potest, impositæ, quarum immunitas haud raro concedebatur. Charta Henrici II. Regis Angl. in Antiq. laudatis pag. 123 :
Præcipio vobis quod custodiatis et manuteneatis et protegatis terras et homines et omnes res et possessiones Bernardi de S. Walerico in ballivis vestris, sicut meas proprias....... et terræ suæ sint quietæ de scyris et hundredis, et sectis scyrarum et hundredorum, et omnibus placitis et Querelis, exceptis murdredo et latrocinio.
Alia Charta ibid. pag. 403 :
Henricus de Oili concessi et dedi ecclesiæ Dei et S. Mariæ de Egnesham quatuor hidas terræ... liberas et quietas ab omnibus Querelis, excepto murdredo et danegeldo.
Charta ann. 1262. ex Archivo Monasterii B. M. de Bono-nuncio Rotomag. :
Ego Floridus, dictus Goisbart, de S. Valerico vendidi et concessi in perpetuum viris Religiosis, Priori et Conventui B. M.... V. sol. et X. den... habendos et recipiendos... pacifice et hereditarie ad terminum supradictum, cum omnibus redditibus et redeventiis et Querelis, quas a toto tenemento meo reddebam.
[]
P. Carpentier, 1766.
Replainte, eo sensu, videtur usurpari, in Lit. remiss. ann. 1395. ex Reg. 148. Chartoph. reg. ch. 124 :
Icellui sergent mist main de par nous audit exposant très durement, pour certaines amendes, deffaulx, et Replaintes qu'il devoit au prevost.
Querelæ Forinsecæ. Leges Canuti Regis de Forestis cap. 9 :
Et sint quieti ..... ab omnibus armorum oneribus, quod Warscot Angli dicunt, et forinsecis Querelis.
Querelles Fieffaux, in Consuet. Norman. cap. 48. 92. id est querelæ feudales, querelæ seu lites de feudis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Querelæ, Preces, gemitus pii. Versus Eugenii Episc. Tolet. tom. 1. Annal. Benedict. pag. 684 :
Cumque precum murmur ad propria fuderis intus,
  Et gemitus toto prompseris ex animo ;
Eugenium, quæso, propriis adjunge Querelis,
  Sic culpis veniam possit habere suis.