![[]](img/image.png)
1. QUIDAM, etiam ubi de viro
clarioris et pernoti nominis agitur. Charta Caroli Simpl. apud Mabill. sæc. 5. Bened. pag.
8 :
Quidam inluster vir ac dilectus comes Geraldus præsentiæ meæ sublimitatis suos dirigens legatos atque monachos, etc.Quod sequiore ætate haud infrequens fuisse observant Auctores novi Tract. diplom. tom. 4. pag. 573.