![[]](img/image.png)
QUIDAGIUM, Quod domino loci solvitur
pro securo transitu. Statuta Eccles. Biterr. tom. 4. Anecdot. Marten. col. 651 :
eod. tom. col.
732 :
ItemStatuta Eccl. Cadurc.(excommunicantur)qui nova pedagia vel Quidagia constituerunt vel constituunt, vel antiqua augmentant, absque principis auctoritate vel alia legitima permissione.
![[]](img/image.png)
Item, declaramus quoslibet dominos sæculares, bajulos, nuncios, arrenduatores, et similes levantes pedagia seu Quidagia a clericis seu personis ecclesiasticis de rebus eorum propriis... esse excommunicatos.Præcepta facta Baronibus a Milone Sedis apostolicæ Legato ann. 1209. apud eumdem Marten. tom. 1. Anecd. col. 815. et 816 :
Item, præcipio ut pedagiorum et Quidagiorum exactiones penitus dimittatis, nisi quas Regum vel Imperatorum concessiones probaveritis vos habere, nec dimissa pedagia seu Quidagia denuo resumatis.Vide Guidare.