QUIETUS, Absolutus, liber, Gallis,
Quitte. Lex Longob. lib. 1. tit. 14. § 8. Aistulph.
13. :
Et si de una judiciaria fuerit, ad dies 12. antequam
eat ad exercitum, sit Quietus, etc.
Tabularium Casauriense ann. 29. Ludovici
Imp. F. Lotharii :
Et accepi pretium ego venditor a te emptore
meo... et finitum pretium testor apud me habere, ita tamen ut omnibus temporibus securus
et Quietus maneas.
Will. Tyrius lib. 14. cap. ult. :
Etsi
Dominus Imperator ei Halapiam, Cæsaream, principi restitueret Quietas, etc.
Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 47 :
Libera et Quieta in perpetuam
eleemosynam tenenda, salvo servitio forensi.
Matth. Paris ann. 1251 :
Si quis Henricum de Batonia occiderit, Quietus sit a morte ejus, et
Quietum eum protestor.
Quieta terra, Immunis, libera, apud Mabillonium
tom. 4. Annal. Benedict. pag. 441. Occurrit passim, maxime in Tabulis
Anglicis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Palthenius in Glossario Schilteri
![[]](img/image.png)
conjectat Gallicum
Quitte a Teutonico
Quitti, Testimonium, derivari, quod non tam hominem debito liberum denotet, quam
ipsa creditoris confessione liberatum. Hinc et Germani, inquit, apocham
eine
quitung, eine quitantz vocant, ut adeo a soluti debiti testificatione ad
qualiscunque testimonii significatum præsens vox traducta existimari possit. Addit idem
Scriptor etiam affirmari posse a verbo
Quedan, dicere, esse vocem
quitte, vel
quit, ut scribunt Angli, quod testimonii
dictionem seu testimonium ore prolatum notet quemadmodum in Glossario Boxhornii est
samanquit, condictum. Vide Haltaus. Glossar. German.
voce
Quit, col. 1437. sqq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quiptus, Idem quod
Quietus. Charta ann. 1307. e Chartulario S. Johannis Angeriac. pag.
237 :
Quæ ipsis Quipta, libera et immunia perpetuo
permanebunt.
Quitus, Eadem notione, ex Gallico
Quitte. Historia Archiepisc. Bremens. in Joanne :
Promittunt præsidia sibi dare Quita
Quæ ipse exposuit pro servanda
vita.
Mox :
A Papa de Curia Quili
dimittuntur,
Redeunt ad propria, promissa scinduntur.
◊ Libertates oppidi Seisellensis :
Et per
hoc est Quitus.
Occurrrit ibi pluries, et alibi passim. Utitur Apuleius in
Apolog. ubi videndus Casaubonus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quittus,
Eodem-significatu, in veteri Charta apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 228. in
Charta ann. 1273. apud eumd. Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 27. col. 2. in alia ann.
1312. eod. tom. pag. 320. col. 2. in alia 1309. inter Instr. tom. 2. Gall. Christ. col.
158. et alibi pasim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quittius, Liber.
Testamentum Beatricis de Alboreya Vicecomit. Narbonæ ann. 1367. apud Marten. tom. 1.
Anecd. col. 1536 :
Item volumus quod quædam mulier serva, sive
sclava nostra, vocata Marcha, sit libera et Quittia, atque francha, post mortem nostram,
et quod fiat sibi post mortem nostram instrumentum afranquimenti, sive liberationis, et
ultra legamus sibi quinquaginta florenos auri.
P. Carpentier, 1766.
◊ Hinc
Estre au Quois de
quelqu'un dixerunt nostri, pro Alicui liberum esse quod voluerit eligere. Bellom.
MS. cap. 41. fol. 108. v°. col. 1 :
Adonc il est en son Quois
(du mineur)
de rechevoir l'arbitrage dessus lui, au tans que il fu
sousaagé, si le puet il delaissier, quant il vient en aage, se il li plet.
Nisi
a Gallico
Choix, Optio, malis accersere.
Quietus Redditus dicitur, qui in
exoneratione aliorum servitiorum, puta operarum, precariarum, etc. manerii domino annuatim
solvitur ; vulgo Anglis
mult rente, et
wite rente
nuncupatur, quod in denariis et argento penditur. Spelm. Vide
Blount in Nomolexico v.
Quit-rent
.
Quieta Clamantia, Anglis
Quite claime, cum quis renuntiat juri alicui quiete et pacifice. Radulfus de
Diceto ann. 1190 :
Rex Tancredus dedit Regi Ricardo pro Quieta
clamantia rerum omnium, quas petebat, unciarum auri 20. millia. Quieta clamatio,
eidem ipso anno, et apud Thomam
Madox Formul.
Anglic. pag. 159. Matth. Paris. :
Dedit... tot uncias pro
Quieta clamantia testamenti.
Adde Chronicon Radulphi
Coggeshale, tom. 5.
Ampliss. Collect. Marten. col. 860.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quietum Clamare,
Eadem notione,
![[]](img/image.png)
in mox laudato Chronico col. 859 :
Anno 1200... Rex Johannes Quietum clamavit Regi Franciæ et heredibus suis in perpetuum
totum Vilcassinum Normannicum cum Gisortio, etc.
Occurrit eadem loquendi formula
in Formulari Anglic.
Madox pag. 236. et alibi. Proprie Absolvere. Leges latin. Guillel. Conq. cap. 65 :
Si qui
vero velit servum suum liberum facere... Quietum illum clamare debet a jugo servitutis
suæ, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quitum Clamare, et
Quitum Clamantia, in Chartulario Fiscamnensi non semel.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quitium Clamare.
Divisio bonorum terræ vicecomitalis Massil. ann. 1212. ex Archivo S. Victoris ejusd.
urbis :
Insuper et Quitia Quitiasque clamantes.
Charta ann.
1378. ex eod. Archivo :
Abbas et Conventus dederunt sacristæ
XXX. libras regalium censuales... unde idem D. sacrista clamavit Quitium,
Quitios et Quitia D. Abbatem, etc.
Quietare. Ugutio, et ex eo Papias et
Will. Brito in Vocab. :
Quieto, as, quietum facere ponitur pro
absolvere a debito, vel reddere debitum.
Addit Johannes de Janua :
Quidam tamen in hac significatione
subtrahunt e, et dicunt Quitare : quod magis vulgare est quam regulare.
Hinc
Glossæ Lat. Gall. Sangerm. :
Quitare, Quitier
. Charta ann. 1223. tom. 1. Chartularii S. Vandregesili pag.
145 :
Monachos de omnibus redditibus et querelis..... omnino
Quietavit.
Literæ ann. 1349. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 463 :
Quæ omnia sibi remittimus..... et dictum Regem inde Quietamus
penitus.
Epistola Frederici II. Imp. ad Crucesignatos, tom. 2. Ampliss.
Collect. Marten. col. 1200 :
Milites regni nostri, quos anno
prædicto de pecunia Ecclesiæ Quietatos, sequenti anno ad solidos nostros ibi fecimus
detineri.
Hoc est, milites Ecclesiæ stipendio affectos, ut infra
Quitatio, Stipendium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quitare,
Quittare, Eadem notione. Epitome Constitutionum Eccl. Valent.
tom. 4. Concil. Hispan. pag. 169 :
Quotiescumque aliquod ex dictis
censualibus redimatur et Quitetur, pretium seu proprietas illius in sacristia dictæ
ecclesiæ... deponatur et inde non extrahatur, nisi de Ordinarii licentia. Quitavimus et
liberos dimisimus et penitus absolvimus,
apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag.
499.
Quittamus et absolvimus, in Charta ann. 1274. apud Rymer. tom. 2.
pag. 34. Literæ ann. 1257. apud D.
Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. pag.
62 :
Ordinamus etiam, ut omnia juramenta... dissolvantur, et quod ab
hujusmodi juramentis..... in invicem et omnino se Quittent.
Recurrit ibid. pag.
64. Charta Itherii
de Mengnac Domini de Closis ann. 1278. pro
habitantibus parochiam
de Grumay apud Thomasserium in Consuetud.
Bituric. pag. 109 :
Quittantes ipsos homines..... ab omni angaria et
perangaria... et ab omni jure et redebentia, etc.
Literæ Guillelmi Rotomag.
Archiep. Philippo IV. Reg. Franc. ann. 1295. tom. 6. Spicil. Acher. pag. 482 :
Et ideo interdictum, sub quo terram vestram in provincia nostra
concluseramus, relaxavimus, et Quitavimus vos et vestros... de universis rebus illis,
quas de rebus nostris... in provincia nostra cepistis.
Consuet. Ausciorum MSS.
ann. 1301. art. 66 :
Manader potest Quittare unum ex vicinis... ne
vadat ad exercitum. Quittare forisfactum,
Delictum solvere, in Charta Simonis de
Pissiaco ann. 1212. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1106.
Quitare
vota, Ea persolvere,
![[]](img/image.png)
in Miraculis S. Servatii Episc. tom. 3. Maii
pag. 228. col. 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quitatus, Liberatus,
absolutus. Charta ann. 1198. apud Lobinellum tom. 2. Histor. Britan. col. 338 :
Et ita Prior et homines ejus Quitati fuerunt de procuratione annuali quam
requirebat ab eis, et de auxilio ad ipsum et fratres suos faciendos milites,
etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quictancia, Idem
quod mox
Quietantia, nisi ita legendum sit. Apocha Petri Camerac. Episc.
ann. 1397. e Bibliotheca Regia :
In cujus rei testimonium sigillum
nostrum huic præsenti Quictancie duximus apponendum.
Quietantia, Apocha, Gallis
Quittance. Bulla Pauli IV. PP. tom. 1. Bullarii
pag. 661 :
Qua præfatæ Cameræ eatenus solvere quomodolibet
obligati erant, generalem Quietantiam fecerit, decernens eos ad illorum solutionem non
teneri, nec ad id cogi posse.
Epistola Petri Delphini, tom. 3. Ampl. Collect.
Marten. col. 1102 :
Fiat quoque mentio in eadem Quietantia 300.
aureorum, quos D. Hieremias æstate præterita cameræ appendit, de quibus nullam
incautus Quietantiam confecit.
Obituarium S. Geraldi Lemovic. fol. 38 :
Dictam fundationem et Quietantiam accepit 17. Augusti an.
1501.
Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 279 :
Habent
omnes libertates, et liberas consuetudines in brevi contentas, et Quietantias suas cum
soca et saca, et fol et them, etc.
Hic autem proprie
Quietantia sumitur pro immunitate ab omnibus sordidis muneribus, vel consuetis
vexationibus, exactionibus et præstationibus, quæ hacce concipi solet formula :
Et sint Quieti ab, etc.
Charta Henrici II. Regis Angliæ ex Archivo Beccensi :
Omnes possessiones et elemosynas suas habeant et teneant cum saca et
soca et toll..... et cum omnibus aliis libertatibus et liberis consuetudinibus et
Quietanciis suis in bosco et plano.
Aliam adde Chartam ejusdem Regis apud
Madox Formul. Anglic. pag. 47. Charta ann. 1184. apud Lobinell. tom. 2.
Hist. Britan. col. 158 :
Habeant firmam pacem et omnem Quietantiam
et perfectam libertatem ab omni consuetudine et theloneo et passagio et pontagio et
omni costuma.
Occurrit hac notione in Chartulario S. Vandregesili tom. 2. pag.
1989. et alibi, apud Rymer. tom. 2. pag. 293. in Hist. Harcur. tom. 4. pag. 1346.
etc.
Quietancia carrucagii, in Placit. ann. incert. rot.
6. in dorso, in Abbrev. Placit. pag. 71. col. 1.
Quietus a præstatione
theolonii, in Placit. ann. 2. Edward. II. Warr. rot. 94. ibid. pag. 305.
Quieti de omnimodis contribucionibus, geldis,
theoloniis et consuetudinibus,
ann. 51. Henr. III. Norf. rot. 2. ibid. pag.
160.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quietancia Sectæ
Hundredi et
Wichmote.
Per
hæc verba Johannes Stanley Ar. clamat, quod ipse et tenentes sui non teneantur venire ad
curiam istam,
apud Thomam
Blount in Nomolexico ex Placito in
itin. apud Cestriam ann. 14. Henrici VII.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quietancia Assisarum Super
Assisam.
Per hæc verba Johannes Stanley clamat, quod ipse et
tenentes et residentes sui non ponantur in assisis jurat. nec magnis assisis
, apud
eumd.
Blount ex eod. Placito.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quiptancia,
Immunitas. Tabularium S. Cypriani Pictav. pag. 35 :
Post hæc tempore
Adalgisi abbatis, quia supra scripta Quiptancia multum fuerat prævaricata, etc.
Alter locus exstat in
Arbegiatgius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quitantia,
Quittantia, Eodem significatu. Charta ann. 1239. apud
Lobinell.
![[]](img/image.png)
tom. 2. Hist. Britan. col. 213 :
Ego Andreas D.
Vitreii... notum fieri volo me dedisse et concessisse... Monachis S. Melanii Redon......
Quitantiam et libertatem integram perpetualiter habendam de talliis omnimodis.... quas
prædicti Monachi michi... reddere solebant.
Charta Henrici II. Regis Angliæ ex
Archivo B. M. de Bono nuncio Rotomag. :
Sciatis me concessisse....
Deo et ecclesiæ B. M. de Prato.... manerium in Normannia, quod vocatur Bures..... cum
toto dominio et cum omnibus regiis libertatibus, consuetudinibus et Quittantiis ad me
pertinentibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quiptatio, Eadem
notione. Pancarta titulorum monasterii S. Stephani de Vallibus apud Xantones Ch. 44 :
Licet dominus Morniaci calfagium, et Quiptationem pasquerii in
dicta foresta abbatiæ suæ contulisset.
Et mox :
Do et
concedo quidquid juris habebam, vel habere poteram, in peticione pasquerii et
prohibitione calfagii... Hanc autem Quiptationem pasquerii et concessionem calfagii in
forestagio meo super altare B. Stephani de Vallibus multis astantibus feci et
concessi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quitantius, Quasi
quietius, majori cum immunitate, tranquillius. Chartular. S.
Vandregesili tom. 1. pag. 1118 :
Sicuti Walterus et antecessores sui
liberius et Quitantius de nobis tenuerunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quitantia,
Quittantia, Apocha, Gall.
Quittance. Charta
ann. 1484 :
Per dictarum Quitanciarum tenorem major pars totius
summæ tradita et in utilitatem dicti Morineti conversa.
Statuta Collegii S.
Bernardi Paris. ann. 1493. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 178. col. 1 :
Compotum de omnibus receptis et expensis quolibet mense in communitate
reddet, Quittantias mercatorum producendo, ut appareat de solutione expensarum.
Rursum occurrit in Charta ann. 1499. tom. 5. ejusd. Hist. pag. 720. col. 1.
Quittantiæ litteræ, in Diplomate ann. 1356. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag.
501.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quitatio,
Quittatio, Apocha, absolutio a debito. Statuta Montis-regalis
pag. 55 :
Teneatur solvere creditoribus communitatis et reportare
debitas Quitationes.
Charta ann. 1361. apud Rymer. tom. 6. pag. 304 :
Et deliberatis villis, castris et fortalitiis, ut præmittitur,
sufficientem Quitationem recipiendi.
Alia ann. 1369. apud Baluz. tom. 2. Hist.
Arvern. pag. 351 :
Non obstantibus quibuscumque conventionibus,
pactis et Quittationibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quittatoriæ Literæ,
Eodem intellectu, in Statutis Collegii Corisopitensis ann. 1380. apud Lobinell. tom. 3.
Hist. Paris. pag. 496. col. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quittatorium
Instrumentum, Eodem perinde significatu, in Constitut. Synod. Eccl. Bajoc. ann.
1515. ad calcem libri Johannis Abrinc. de Offic. Eccl. pag. 4. edit. 1679.
Quittarium instrumentum, supra in v.
Instrumentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quitatio,
Stipendium. Leges Palatinæ Jacobi II. Regis Majoric. in Actis SS. Junii tom. 3. pag.
LXXXII :
Si absentes a curia sua gagia sive Quitationes
reciperent, etc.
Acquietare, Solvere. Leges Edwardi
Confess. cap. 35 :
Et qui terram Acquietatam habet comitatus
testimonio, habeat sine querela in die, etc.
Regiam Majestatem lib. 2. cap. 35 :
Tenentur hæredes testamenta patrum, et aliorum prædecessorum
suorum servare, et debita eorum Acquietare.
Vide tom. 1. Monast. Angl. pag. 199.
Scribitur et
![[]](img/image.png)
Adquietare. Matthæus Paris. ann.
1267 :
Petitum est, ut Clerus Adquietaret novem millia
marcarum.
Hinc
Acquietantia, Vox frequens apud
Leguleios, nostris,
Quittance, de qua consule Edwardum Cokum ad
Littletonem, Monast. Angl. tom. 1. pag. 196. et Rastallum.
Acquietare, Interdum
quietum et securum reddere, absolvere : vox forensis. Galli dicunt
Acquitter. Leges Ethelredi Regis Angl. apud Brompton. cap. 10 :
Et roget ut mundificet, et Acquietet eum, si possit.
Leges
Henrici I. Regis Angl. cap. 87 :
Qui in collegio vel societate
fuerit, ubi aliquis occidatur, Acquietet se, quod eum non percussit, etc.
Idem
quod
adlegiare, purgare se.