« »
 
[]« Quietudo » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 609c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUIETUDO
QUIETUDO, ἠρεμία, ἡσυχία, in Glossis Lat. Gr. et Græc. Lat. Quies, tranquillitas, Gall. Quietude. Diploma ann. 1336. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 522 :
Cupientes quoque terrarum paci, tranquillitati et Quietudini in posterum providere. Tranquilla Quietudo,
in Chronico Andreæ Danduli apud Murator. tom. 12. col. 500. Interdum idem est quod Immunitas. Charta ann. 1165. e Chartulario S. Vandreg. tom. 1. pag. 953 :
Ego Anfredus abbas S. Vandregesilli et Conventus concedimus Willelmo Anglico Quietudinem domus suæ ab omni consuetudine, salvo tamen censu, etc.
Vide Quietus.
P. Carpentier, 1766.
Charta Henr. reg. Angl. in Reg. forest. comitat. Alencon. ex Cam. Comput. Paris. fol. 10. r° :
Præterea concedo consuetudines et Quietudines, quas a tempore patris mei habuerunt, tam episcopus (Sagiensis) quam canonici.
L. Favre, 1883–1887.
Civitas ubi commoratur imperatur non habet loco Quietudinis.
(Boucherie. Vita S. Euphros. § 9.