« Quinquagesima » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 612c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUINQUAGESIMA
QUINQUAGESIMA, appellatur, ut est
in Ordine Romano,
quia decurrit usque in diem sanctum Paschæ. Initium autem, inquit Alcuinus lib. de Divin. Offic.
sumit a sequenti hebdomada post Sexagesimam..... et finitur die sancto Paschæ. Vide eumd. in Epist. ad Carolum M. de ea re, Amalarium lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 3. Rabanum lib. 2. de Instit. Cleric. cap. 34. Rupertum lib. 4. de Divin. Offic. cap. 8. Honorium August. lib. 3. cap. 40. Hugon. a S. Victore lib. 3. Observ. Eccl. cap. 12. Durandum lib. 6. cap. 27. etc.
Quinquagesima, quæ alias Pentecoste, Spatium scilicet 50. dierum a Paschatis die usque ad diem
ipsum festum, quem Pentecostes nomine vulgo indigitant Christiani, unde
et Quinquagesima Paschalis dicitur Rabano de Institut. Cleric. lib. 2.
cap. 41. et 34. et Honorio Augustod. lib. 3. cap. 148. ad discrimen alterius Quinquagesimæ, quæ est ante Quadragesimam. Quinquagesimi dies,
apud Cumeanum Abbatem de Mensura Pœnitentiarum cap. 2. Ferrandus Diac. cap. 214. ex Synodo
Sardicensi tit. 1 :
Ut diebus Quinquagesimæ genua non flectantur.Hac præterea notione Quinquagesimam usurpat Cassianus lib. 2. de Cœnob. instit. cap. 6. 18. et Collat. 21. cap. 8. ubi observat, in ea non custoditam a strictioris vitæ Monachis jejuniorum regulam usque ad vigiliam Pentecostes, qua de re exstant Canones apud Gratian. dist. 4. cap. Scire et cap. Post Pascha. Honorius Augustodun. lib. 3. Gemmæ Animæ cap. 136 :
Tempus inter Pascha et Pentecoste Quinquagesima nominatur, quia a Sabbato, quo duo Alleluya inchoantur, usque ad Sabbatum Pentecostes quinquaginta dies computantur, quibus Alleluya in cantu frequentatur.Et cap. 137 :
Aliud est Pentecoste, aliud Quinquagesima. Pentecoste a die Resurrectionis Christi, usque ad adventum Spiritus sancti : Quinquagesima incipit a Sabbato, quo duo Alleluya cantantur, et finit in Dominica Benedicta, sed utroque corporis et animæ lætitia exprimitur.Vide Durandum lib. 6. Ration. cap. 81. num. 17. et S. Maximi Taurinensis Homil. 3. in solennitate Pentecostes.
Quinquagesima, Festum ipsum
Pentecostes. Concilium Aurelian. I. can.
25 :
Ut nulli civium Paschæ, Natalis Domini, vel Quinquagesimæ solennitatem in villa liceat celebrare.Concilium Turonense II. can. 17 :
De Pascha usque Quinquagesimam, exceptis Rogationibus, omni die fratribus prandium præparetur.Vide Martin. Bracar. cap. 57. et Concilium Aurelian. IV. can. 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quinquagesima.
Instrumentum fundationis Fratrum. Prædicat. Narbonæ ann. 1231. inter Instrum. Gall.
Christ. tom. 6. col. 62 : P. Dei gratia Narbonensis Archiepiscopus...... in remissione peccatorum nostrorum et prædecessorum nostrorum dictam terram ad dominium mensæ archiepiscopalis spectantem eis ratione Quinquagesimæ quam dare licet nobis, in constructione monasterii juxta canonicas sanctiones, laudavimus et quitavimus et libere concessimus.Intelligo Quinquagesimam partem bonorum Archiepiscopatus.