« »
 
[]« Quintale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 614a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUINTALE
QUINTALE, Quintallus, Pondus centum librarum. Rogerus Hovedenus in Ricardo I :
Insula quidem de Cuverfu magna est et fertilis, et reddit singulis annis Imperatori Constantinopolitano 15. Quintallos auri. Quintallus est pondus centum librarum.
Eadem habet Bromptonus. Consuetudo Lemovic. art. 71 :
Sciendum est quia de cupro, stamno et plumbo, et de terra calaminæ et filo lanæ, redduntur centum et sex libræ pro Quintali, de lana vero et canapo brisato seu trito, cœpo, sanguine et filo canapis et lini, redduntur pro Quintali centum et quatuor libræ : de aliis vero ponderibus redduntur centum libræ tantummodo pro Quintali.
Consuetudo Tolosæ rubr. de emptione num. 10 :
Usus et consuetudo est Tolosæ, quod quilibet venditor usitatus rerum ponderis debet tenere certum pondus, scilicet Quintale et medium Quintale, et libram, etc.
Adde Statuta Avenion. lib. 1. rubr. 19. art. 9. etc. In Literis patentibus Berengarii ann. 1413. memorantur
Quintalia lanæ, ferri sive æris vel asserii. Quintalia caseorum
, in Sententia arbitrali ann. 1303. e Schedis D. Brunet. In Consuetudine Bayonensi tit. 27. art. 3 :
Le Quintal doit pezer 96. livres, et la livre 14. onces et demie.
In Consuetudine Beneharn. tit. de ponderibus et mensuris art. 4 :
Quintaus, et miey quintaus.
Quintalium in variis locis differentias et proportiones erudite exponit Casimirus Polonus in sua Pyrotechnia.
Ita porro nostri appellant pondus majus publicum, ad quod merces gravioris ponderis exiguntur : pro qua pensitatione tributum domino, cujus est, dari solet : vulgo Quintal. Charta ann. 1145. in Probationibus novæ Hist. Occitan. tom. 2. col. 508 :
Ego Bernardus Ato Vicecomes Nemausensium, cum consilio et voluntate Guillelmæ uxoris meæ.... concedo Petro Adeberti, et tibi Bernardo de Porta veteri... omnes usaticos et leddas, quæ in mercato et propter mercatum civitatis Nemausensis in præsenti habetis... excepto eo quod de corda et Quintali et sextario rossi accipio.
Charta Ludovici Jun. Regis Fr. ann. 1157. ibid. col. 564 :
Et in tota Nemausensi civitate tertiam partem omnium leddarum, et tertiam partem fori et nundinarum, et tertiam partem sextarii, et tertiam partem cordæ et Quintalis, et tertiam partem tabularum.
Charta Raymundi Ducis Narbonæ ann. 1163. ibid. col. 593 :
Accipias unoquoque anno XII. marchas argenti de Quintale et corda S. Egidii.
Charta Raymundi Comitis Barcinon. et Provinciæ ann. 1150 :
Non faciant nundinas aut mercatum in Trencatalhis, nec ibi habeant cordam nec Quintale, et si habeant cordam et Quintale, sint Comitis et Archiepiscopi.
Statuta Massiliensia MSS. lib. 3. cap. 10. in editis :
Ordinamus similiter, quod stagnum, sive merces stagni, vendatur deinceps ad Quintale Massiliæ, et non ad Quintale, quod vulgariter consuevit appellari Quintale sparroni.
Adde cap. 9. Alia ann. 1332. pro Tolonensibus [] in Provincia :
Item jus ponderis virgæ ferri, quod sic levatur, videlicet pro qualibet somata bladi, quæ ponderatur, et pro quolibet Quintali quarumque rerum ponderatarum, a cive Toloni recipitur obolus unus, ab extraneis vero, etc.
Usatica Aquarum mortuarum :
Molendina, Quintale et corda, et furni erunt omnes nostri cum leudis et omnibus usaticis, et accipietur ad Quintale et cordam tantum.
Adde Hist. Episcoporum Lodovensium pag. 96. Annales Massilienses Guesnaii pag. 322. Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 90. et alibi non semel.
Quintallus, Eadem notione. Charta Raimundi Comitis S. Ægidii ann. 1164. ex Tabulario Cluniacensi :
In omnibus autem usaticis, quæ per terram accipiuntur tam infra villam, quam infra bonas (limites) ipsius villæ, medietas illorum in Quintallo, et in corda, et in leda de mercato, medietas erit mea, et medietas illorum, etc.
In Probat. novæ Hist. Occitan. tom. 2. col. 603. ubi Charta hæc edita est, legitur,
in Quintalio et corda, et in lesda de mercato, etc
.