« 5 quintana » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 614c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUINTANA5
5. QUINTANA, Modus agri,
aripennis, Hispanis Quinnon. Videtur tamen sumi pro villa, vel ædificio,
in Chartis Hispanicis. Charta Hispanica æræ 1010. apud Anton. in Annalib. S. Benedicti tom. 1. ch. 8 :
Et de ipsa villa mortua, quæ pergit in directo ad Quintana.Occurrit ibi pluries. Alia æræ 950. ch. 30 :
Et deinde quæ ad Quintana de Bistin, etc.Alia apud Brandaon. in Monarch. Lusitan. tom. 4. pag. 284 :
Item, quod Quintanas, seu casas factas de novo tempore Sancii fratris mei et quibuslibet personis, etc.Alia apud eumdem lib. 15. cap. 36 :
Ipse Consalvus debet eidem dominæ Alienoræ dare suas arras, scilicet sex Quintanas et sexaginta casalia, sicut est consuetudo inter Dorium et Meneum.Alia apud eumdem tom. 5. pag. 308. v° :
Concedo vobis.... Quintanam meam de Maiapaon... cum suis casalibus et hæreditatibus, quæ cum ipsa Quintana hactenus andaverunt, quæ ad ipsam Quintanam pertinent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Certa res est, Quintanam apud Hispanos plerumque sumi pro villa seu prædio, eaque notione
accipiendam esse hanc vocem in Chartis laudatis, ut et in Vita S. Johannis Erem. tom. 2.
Junii pag. 261 : Beatus igitur iste Joannes..... natione Hispanus, in territorio Burgensi, in rure campestri, Quintana Fortunii nomine, etc.
P. , 1766.
◊ Idem sonat etiam apud Lusitanos. Charta
ann. 1245. inter Probat. Hist. geneal. domus reg. Portugal. tom. 1. pag. 52 : Item quod Quintanas seu casas factas de novo, tempore Sancii fratris mei, a quibuslibet personis in præjudicium aliorum,... faciam penitus demoliri.Testam. Mafaldæ reginæ ann. 1256. ibid. pag. 32 :
Item do ecclesiæ cathedrali de Portu Quintanam meam de Paacios de Goiol, etc.