« »
 
[]« Quinternus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 615c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUINTERNUS
QUINTERNUS, Idem quod Quinternio. Epistola ann. 1410. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 1168 :
Cum Quinternis duobus separatim ligatis, exhibendis DD. Cardinalium Collegio, etc.
Bulla Clementis VII. PP. de Annatis tom. 1. Bullarii Romani :
Volumus autem quod præsens mandatum ad hoc, quod ad plenam et indubitatam notitiam deveniat, in Cancellaria Apostolica more solito publicetur, et in Quinterno Cancellariæ ad perpetuam rei memoriam describi debeat. Quinternus Cancellariæ Apostolicæ
vel Romanæ, in Statutis Monasterii S. Claudii pag. 131. tom. 4. Concil. Hispan. pag. 491. et alibi.