« »
 
[]« Quirites » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 617a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUIRITES
QUIRITES, Bellatores primi ordinis, nobiles, virtute bellica illustriores milites. Sugerius in Vita Ludovici VI. Regis Franc. apud Duchesnium. tom. 4. pag. 304 :
Primo enim congressionis impetu cum regii Quirites multa cæde, mira audacia, a fossato eos sicut victos propulissent, exordinatis aciebus eos indifferenter insequentes agitabant.
Et pag. 305 :
Cujus tam virtute quam clamore regii exhilarati Quirites in eos insiliunt, toto animo eorum sanguinem sitientes aggrediuntur, cædunt, dehonestant, et usque Puteolum, etiam si porta sorderet, multis eorum retentis, pluribus interemptis, coactos retruserunt.
Willelm. Brito lib. 1. Philippidos :
Hic Marcomirus gaudens, Francique, Quirites,
Accedunt dictis, et congrediuntur Alanis,
Strageque crudeli sic debacchantur in illos.
Non semel hanc vocem usurpat hic Auctor. Sic Justinus Poeta loquens de Lippiensibus :
Festa dies agitur, coeunt cum plebe Quirites,
Fitque modis variis ludus equestris ibi.
Contraria omnino ratione Quirites a Ducibus appellabantur in castris Romanis milites ignavi ac desides, quasi indigni essent glorioso militis nomine, hincque inter plebeios recensendi. Sic Alexander Severus apud Lampridium cap. 53. et 54. in concione milites ex more primum Commilitones appellavit ; ubi autem eos fremere et tumultum ciere conspexit :
Continete, inquit, vocem truculentam campo et bellis necessariam, ne vos hodie omnes uno ore atque una voce, Quirites, dimittam : et incertum an Quirites. Non enim digni estis, qui vel Romanæ plebis sitis, si jus Romanum non agnoscitis.
Cum nihilominus post ita fremerent, exclamavit :
Quirites, discedite, atque arma deponite.
Simile est illud Lucani lib. 5 :
  ..... Discedite castris :
Tradite nostra viris ignavi signa Quirites.
Vide Suetonium in Julio Cæsare cap. 70.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quirites, Optimates. Testamentum Ermentrudis illustris Matronæ apud Mabillonium ad calcem Liturgiæ Gallic. pag. 465 :
Ita do, ita ligo, ita testor, ita vos mihi, Quiritis, testimonium perhibetote, citeri citeraque, proximi proximæque, exheredis mihi estote, etc.
Subscribunt post Mummolus Comes, Scupilio Spatarius, etc.