![[]](img/image.png)
QUITANTIÆ, Feuda a certis servitiis
quitta, atque adeo inter dignitates annumerata, sic vocantur in
Consuet. Norman. part. 1. cap. 33. ex Cod. reg. 4651 :
Multa sunt feoda, quæ non tenentur relevare, in diversis partibus Normanniæ, ut Quitantiæ, francisiæ et plures aliæ dignitates, quæ licet homagium debeant, tamen relevia non persolvunt.