« »
 
[]« Quod » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 617c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUOD
QUOD, Neutraliter, pro Qui vel quæ, sæpe usurpant Scriptores inferioris ævi, quomodo Galli Que, Itali Che. Leo Ost. lib. 1. cap. 59. al. 57 :
Ecclesiam S. Angeli, Quod tunc ad Arcum Dianæ appellabatur.
Petrus Diac. lib. 4. Chron. Casin. cap. 125 :
Per anulum, Quod manu gestabat.
Adde cap. 49. Fridericus II. Imp. lib. 1. de Arte ven. cap. 34 :
Falcones feriunt cum posteriori digito, Quod falconarii dicunt talum.
Ita alibi non semel.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quod-Excurrit, Plus minusve, circiter, apud Africanos Patres. Optatus Milev. lib. 1 :
Nam ferme ante annos quadraginta et Quod excurrit, per totam Africam persecutionis est devagata tempestas.
Augustinus, de Donatistis loquens, lib. 1 :
Non enim grex aut populus appellandi fuerant pauci, qui inter quadraginta, et Quod-excurrit, basilicas, locum, ubi colligerentur, non habebant.
Et de Baptismo lib. 7 :
Post Cypriani mortem quadraginta, et Quod-excurrit, annis peractis, traditio Codicum facta est.
Hæc post Macros fratres et Hofmannum. Vide Forcellin. in Excurro.
Quod Fecit, Vetus Formula in designandis et adscribendis mensium diebus. Diploma Chilperici Regis ex Tabulario Corbeiensi sic clauditur :
Datum Quod fecit mense Martio die 10. anno 1. regni nostri.
Nicetius Episcop. Trevirensis Epist. 2. tom. 1. Concil. Gall. Sirmondi pag. 323 :
Per festivitatem S. Martini, Quam undecima die facit November.
Vetus Epitaphium, repertum in Ecclesia S. Acheoli prope Ambianum ann. 1660 :
✝ Leudelinus hic requiescit in pace, vixit annus L. defuntus est, ubi fecit Genuarius dies XV. ✝ Valdolina hic requiescit in pace : vixit annus XXX. defuncta est, ubi ficit Julius dies XXIII.
Baudouinia in Vita S. Radegundis cap. 26 :
Quarto [] feria mane primo Idus Augustas Quod fecit idem mensis dies XIII. clausi sunt ejus oculi.
Vetus Charta apud Iperium :
Actum Virmandis, Quando fecit Februarius dies 8. undecimo regni domini nostri Theoderici gloriosissimi Regis.
Similes formulas vide tom. 1. Hist. Franc. pag. 853. apud eruditum Mabillonium tom. 4. Vitarum SS. Ordinis S. Benedicti pag. 336. 617. 618. Vadianum de Monast. German. pag. 86. Brolium lib. 2. Hist. Paris. ubi de Monast. S. Germani Paris. Meurissium in Episcop. Metensib. pag. 146. Zyllesium in S. Maximino part. 2. pag. 12.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quod Norunt Fideles de sacrosancto Eucharistiæ sacrificio aliquando dictum est a Patribus, quibus religio erat tantum mysterium propriis verbis indicare, ne illius cognitio ad paganos promanaret. Vide Norunt fideles.