« Quotidiana » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 619b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/QUOTIDIANA
QUOTIDIANA, Distributio quæ Canonicis
fit quotidie. Ordinatio ann. 1541. pro Ecclesia S. Johannis Gandav. apud Miræum tom. 2.
pag. 1057. col. 2 :
Vicecurati de distributionibus, corpore præbendæ aliisque prærogativis prænarratis non gaudebunt, sed illorum portio absentiæ cedet Quotidianæ ;id est, cum absentes fuerint, nihil recipient eorum, quæ præsentes recepissent ; sed id ad Quotidianam redibit, seu ad eam quæ quotidie fit Canonicis distributionem. Litteræ societatis inter Archiepiscopos Cameracensem et Rotomagensem in Conciliis Normanniæ pag. 632. novæ editionis :
Si prædictam Ecclesiam a statu suæ prosperitatis, quod absit, labefactari contigerit, promptum sit de stipendiis, quæ nos(Cameracenses)Quotidianam, Rotomagenses vero Communiam vocant, ordinato et solito.... participio refoveri, Donec Deus in auram statuerit procellam.